4. Ianuarii 2025

DOMINICA II POST NATIVITATEM

I Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, redémptor ómnium,

ex Patre, Patris Unice,

solus ante princípium

natus ineffabíliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,

tu spes perénnis ómnium,

inténde quas fundunt preces

tui per orbem sérvuli.

Salútis auctor, récole

quod nostri quondam córporis,

ex illibáta Vírgine

nascéndo, formam súmpseris.

Hic præsens testátur dies,

currens per anni círculum,

quod solus a sede Patris

mundi salus advéneris;

Hunc cælum, terra, hunc mare,

hunc omne quod in eis est,

auctórem advéntus tui

laudat exsúltans cántico.

Nos quoque, qui sancto tuo

redémpti sumus sánguine,

ob diem natális tui

hymnum novum concínimus.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Virgo verbo concépit, Virgo permánsit, Virgo péperit Regem ómnium regum.

Psalmus 118 (119), 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12).

Lucérna pédibus meis verbum tuum *

et lumen sémitis meis.

Iurávi et státui *

custodíre iudícia iustítiæ tuæ.

Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *

vivífica me secúndum verbum tuum.

Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *

et iudícia tua doce me.

Anima mea in mánibus meis semper, *

et legem tuam non sum oblítus.

Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *

et mandátis tuis non errávi.

Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *

quia exsultátio cordis mei sunt.

Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *

in ætérnum, in finem.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Virgo verbo concépit, Virgo permánsit, Virgo péperit Regem ómnium regum.

Ant. 2 Lætámini cum Ierúsalem; declinávit super eam Dóminus quasi flúvium pacis.

Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum solutis doloribus inferni (Act 2, 24).

Consérva me, Deus, *

quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino: « Dóminus meus es tu, *

bonum mihi non est sine te ».

In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *

omnis volúntas mea in eos.

Multiplicántur dolóres eórum, *

qui post deos aliénos acceleravérunt.

Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *

neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.

Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *

tu es qui détines sortem meam.

Funes cecidérunt mihi in præcláris; *

ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.

Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

Propter hoc lætátum est cor meum, †

et exsultavérunt præcórdia mea; *

ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *

nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitæ, †

plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lætámini cum Ierúsalem; declinávit super eam Dóminus quasi flúvium pacis.

Ant. 3 Natus est nobis Deus de Deo, lumen de lúmine, quod erat in princípio.

Canticum
De Christo, servo Dei

Phil 2, 6-11

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †

in similitúdinem hóminum factus; *

et hábitu invéntus ut homo,

humiliávit semetípsum †

factus obœ́diens usque ad mortem, *

mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit †

et donávit illi nomen, *

quod est super omne nomen,

ut in nómine Iesu omne genu flectátur *

cæléstium et terréstrium et infernórum

et omnis lingua confiteátur: *

« Dóminus Iesus Christus! », in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Natus est nobis Deus de Deo, lumen de lúmine, quod erat in princípio.

LECTIO BREVIS

1 Io 5, 20

Scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna.

RESPONSORIUM BREVE

Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia.

Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia.

Et habitávit in nobis.

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Verbum caro factum est, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Castæ Paréntis viscéra cæléstis intrat grátia: venter puéllæ báiulat secréta, quæ non nóverat.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Castæ Paréntis viscéra cæléstis intrat grátia: venter puéllæ báiulat secréta, quæ non nóverat.

PRECES

Christum adorémus, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens ac tentátus est per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Ardénti fide eum precémur:

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui, mundum ingrédiens, ætátem novam a prophétis prædíctam instaurásti,

fac ut semper in novas ætátes tua iuvenéscat Ecclésia.

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui humánam infirmitátem assumpsísti,

sis cæcis lumen, debílibus fortitúdo, míseris consolátio.

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui pauper et húmilis natus es,

réspice páuperes et propítius consoláre.

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui terréna nativitáte tua ómnibus de promíssa æternitáte lætítiam ingessísti,

cæléstis spe nativitátis moriéntium corda lætífica.

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Qui in terram descendísti, ut omnes in cælum addúceres,

in glória tibi coniúnge defúnctos.

Per nativitátem tuam succúrre redémptis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum, dignáre mundum glória tua implére benígnus, et cunctis pópulis appáre per tui lúminis claritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky