Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.
Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; *
da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.
Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, *
quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua, *
et in veritáte humiliásti me.
Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, *
secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, *
quia lex tua delectátio mea est.
Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, *
ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te *
et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, *
ut non confúndar.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Eripe me de inimícis meis, Deus meus, *
et ab insurgéntibus in me prótege me.
Eripe me de operántibus iniquitátem *
et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, *
irruérunt in me fortes.
Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; *
sine iniquitáte mea currunt et præparántur.
Exsúrge in occúrsum meum et vide; †
fortitúdo mea, tibi atténdam; *
quia, Deus, præsídium meum es.
Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. *
Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam *
et exsultábo mane misericórdiam tuam,
quia factus es præsídium meum *
et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
Fortitúdo mea, tibi psallam, †
quia, Deus, præsídium meum es: *
Deus meus misericórdia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. *
Irátus es. Convértere ad nos!
Concussísti terram, confregísti eam; *
sana contritiónes eius, quia commóta est.
Ostendísti pópulo tuo dura, *
potásti nos vino vertíginis.
Dedísti metuéntibus te signum, *
ut fúgiant a fácie arcus.
Ut liberéntur dilécti tui, *
salvos fac déxtera tua et exáudi nos.
Deus locútus est in sancto suo: †
« Lætábor et partíbor Síchimam *
et convállem Succoth metíbor.
Meus est Gálaad et meus est Manásses *
et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
Iuda sceptrum meum, *
Moab olla lavácri mei.
Super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor ».
Quis addúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, *
et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit tribulántes nos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.
LECTIO BREVIS
Is 60, 4a-5
Fílii tui, Ierúsalem, de longe véniunt et fíliæ tuæ in ulnis gestántur. Tunc vidébis et illumináberis, et palpitábit et dilatábitur cor tuum, quia cónfluet ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium véniet tibi.
Benedícite, gentes, Deum nostrum.
Et audítam fácite vocem laudis eius.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per eius increménta pervéniat. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky