Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me.
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo?
Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi?
Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos.
Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
Lætábor et exsultábo in te, *
psallam nómini tuo, Altíssime.
Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
Increpásti gentes, perdidísti ímpium, *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.
Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum
et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum.
Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo.
Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.
Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Sirácidæ
1, 1-25
Divinæ sapientiæ mysterium
Omnis sapiéntia a Dómino Deo est
et cum illo fuit semper et est ante ævum.
Arénam maris et plúviæ guttas
et dies sǽculi quis dinumerávit?
Altitúdinem cæli et latitúdinem terræ
et profúndum abýssi quis mensus est?
Sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia quis investigávit?
Prior ómnium creáta est sapiéntia,
et intelléctus prudéntiæ ab ævo.
Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis,
et ingréssus illíus mandáta ætérna.
Radix sapiéntiæ cui reveláta est?
Et astútias illíus quis agnóvit?
Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta?
Et multíplicem perítiam illíus quis intelléxit?
Unus est Altíssimus, creátor omnípotens
et rex potens et metuéndus nimis,
sedens super thronum suum et dóminans, Deus.
Ipse creávit illam in spíritu sancto
et vidit et dinumerávit et mensus est;
et effúdit illam super ómnia ópera sua
et super omnem carnem secúndum largitátem suam
et prǽbuit illam diligéntibus se.
Timor Dómini glória et gloriátio
et lætítia et coróna exsultatiónis.
Timor Dómini delectábit cor
et dabit lætítiam et gáudium et longitúdinem diérum.
Timénti Dóminum bene erit in extrémis
et in die defunctiónis suæ benedicétur.
Diléctio Dei honorábilis sapiéntia;
quibus autem apparúerit, dispértit eam in visiónem sui ipsíus
et in agnitióne magnálium suórum.
Inítium sapiéntiæ timor Dómini
et cum fidélibus in vulva concreáta est;
cum homínibus veritátis ab ævo fundáta est
et sémini eórum se credet.
Timor Dómini sciéntiæ religiósitas;
religiósitas custódiet et iustificábit cor,
iucunditátem atque gáudium dabit.
Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum;
et inébriat eos frúctibus suis.
Omnem domum illíus implébit rebus pretiósis
et receptácula thesáuris illíus.
Coróna sapiéntiæ timor Dómini,
repóllens pacem et salútis fructum:
utráque autem sunt dona Dei.
Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia effúndit quasi plúviam;
et glóriam tenéntium se exáltat.
Radix sapiéntiæ est timére Dóminum,
et rami illíus longǽvi.
RESPONSORIUM
Sir 1, 7a. 10. 1a. 9a
Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Altíssimus effúdit illam super omnem carnem, * Et prǽbuit illam diligéntibus se.
Omnis sapiéntia a Dómino Deo est, ipse creávit illam in Spíritu Sancto. * Et prǽbuit illam diligéntibus se.
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte
(Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)
prædicando te, tibi serviam
Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.
Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.
Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.
Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.
Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.
Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.
Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.
Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.
RESPONSORIUM
1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15
Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
Quisque conféssus fúerit: « Iesus est Fílius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
ORATIO
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky