Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,
Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.
Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.
At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.
Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Iúdica, Dómine, iudicántes me; *
impúgna impugnántes me.
Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: « Salus tua ego sum ».
Anima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
Omnia ossa mea dicent: *
« Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum ».
Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
Diripuérunt et non desistébant; †
tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te.
Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: « Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui ».
Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Fili mi, custódi sermónes meos.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Sirácidæ
43, 14-37
Laus divina in creatione
Império suo [Altíssimus] accelerávit nivem
et próperat coruscatiónes iudícii sui.
Proptérea apérti sunt thesáuri,
et evolavérunt nébulæ sicut aves.
In magnitúdine sua firmávit nubes,
et confrácti sunt lápides grándinis.
Vox tonítrui eius tremefácit terram,
in conspéctu eius commovebúntur montes.
In voluntáte eius aspirábit notus,
tempéstas aquilónis et congregátio spíritus.
Et, sicut aves deponéntes ad sedéndum, aspérgit nivem,
et, sicut locústa demérgens, descénsus eius:
pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculos,
et super imbrem eius expavéscet cor.
Gelu sicut salem effúndet super terram,
et, dum geláverit, fit tamquam cacúmina tríbuli.
Frígidus ventus áquilo flabit,
et gelábit crystállus super aquam;
super omnem congregatiónem aquárum requiéscet,
et sicut loríca índuet se aqua.
Devorábit montes et exúret desértum,
et exstínguet víridem sicut ignis.
Medicína ómnium in festinatióne nébulæ,
et ros óbvians ab ardóre hilaréscet.
Cogitatióne sua placávit abýssum,
et plantávit in illa ínsulas.
Qui návigant mare, enárrant perícula eius,
et audiéntes áuribus nostris admirámur.
Illic præclára ópera et mirabília,
vária bestiárum génera et ómnium pécorum et creatúra belluárum.
Propter ipsum iter prósperat ángelus eius,
et in sermóne eius compósita sunt ómnia.
Multa dicémus et deficiémus verbis;
consummátio autem sermónum: « Ipse est ómnia! ».
Glorificántes ad quid valébimus?
Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua.
Terríbilis Dóminus et magnus veheménter
et mirábilis poténtia ipsíus.
Glorificántes Dóminum exaltáte, quantumcúmque potuéritis;
supervalébit enim adhuc,
et admirábilis magnificéntia eius.
Exaltántes eum replémini virtúte;
ne laborétis, non enim perveniétis usquam.
Quis vidit eum et enarrábit?
Et quis magnificábit eum sicut est?
Multa abscóndita sunt maióra his;
pauca enim vídimus óperum eius.
Omnia autem Dóminus fecit
et pie agéntibus dedit sapiéntiam.
RESPONSORIUM
Cf. Sir 43, 29. 30
Glorificántes Deum, multa dicémus et deficiémus verbis; * Consummátio autem sermónum: « Ipse est ómnia! ».
Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. * Consummátio autem sermónum: « Ipse est ómnia! ».
LECTIO ALTERA
E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta
(Cap. 2-4: PG 26, 842-846)
De vocatione sancti Antonii
Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.
Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.
Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœ́næ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.
Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.
Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.
Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.
Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.
RESPONSORIUM
Mt 19, 21; Lc 14, 33b
Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; * Et veni, séquere me.
Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. * Et veni, séquere me.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky