Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Dixit Dóminus Saulo: Ego sum Iesus Nazarénus, quem tu perséqueris.
Defécit in salutáre tuum ánima mea, *
et in verbum tuum supersperávi.
Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, *
dicéntes: « Quando consoláberis me? ».
Quia factus sum sicut uter in fumo; *
iustificatiónes tuas non sum oblítus.
Quot sunt dies servi tui? *
Quando fácies de persequéntibus me iudícium?
Fodérunt mihi fóveas supérbi, *
qui non sunt secúndum legem tuam.
Omnia præcépta tua véritas; *
dolóse persecúti sunt me: ádiuva me.
Paulo minus consummavérunt me in terra, *
ego autem non derelíqui mandáta tua.
Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, *
et custódiam testimónia oris tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
inténde oratióni meæ.
A fínibus terræ ad te clamávi, †
dum anxiarétur cor meum. *
In petram inaccéssam mihi deduc me!
Quia factus es spes mea, *
turris fortitúdinis a fácie inimíci.
Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, *
prótegar in velaménto alárum tuárum,
quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
dedísti hereditátem timéntium nomen tuum.
Dies super dies regis adícies, *
annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
misericórdia et véritas servent eum.
Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, *
ut reddam vota mea de die in diem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: « Quis vidébit eos? ».
Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dixit Dóminus Saulo: Ego sum Iesus Nazarénus, quem tu perséqueris.
LECTIO BREVIS
1 Tim 1, 16
Misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem, ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi in vitam ætérnam.
Glorificábo nomen tuum in ætérnum, Dómine.
Quia misericórdia tua magna est super me.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quǽsumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky