27. Ianuarii 2025

S. Angelæ Merici, virginis
memoria ad libitum

Circa annum 1470 nata est Desentiani in dicione Veneta. Tertii Ordinis sancti Francisci habitum sumpsit et puellas convocavit, quas in operibus caritatis instrueret. Anno 1535 Brixiæ, sub nomine S. Ursulæ, societatem instituit mulierum ad puellas pauperes erudiendas in vita christiana. Mortua est anno 1540.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,

quem Mater illa cóncipit

quæ sola virgo párturit,

hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília

sæptus choréis vírginum,

sponsus decórus glória

sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines

sequúntur, atque láudibus

post te canéntes cúrsitant

hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius

nostris adáuge méntibus

nescíre prorsus ómnia

corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Oculi nostri semper ad Dóminum, donec misereátur nostri.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi
Duo cæci … clamaverunt: « Domine, miserere nostri, Fili David » (Mt 20, 30).

Ad te levávi óculos meos, *

qui hábitas in cælis.

Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *

sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,

ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *

donec misereátur nostri.

Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *

quia multum repléti sumus despectióne;

quia multum repléta est ánima nostra *

derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Oculi nostri semper ad Dóminum, donec misereátur nostri.

Ant. 2 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: « Noli timere … quia ego sum tecum » (Act 18, 9-10).

Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †

nisi quia Dóminus erat in nobis, *

cum exsúrgerent hómines in nos:

forte vivos deglutíssent nos, *

cum irascerétur furor eórum in nos.

Fórsitan aqua absorbuísset nos, †

torrens pertransísset ánimam nostram; *

fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes.

Benedíctus Dóminus; *

qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.

Anima nostra sicut passer erépta est *

de láqueo venántium:

láqueus contrítus est, *

et nos erépti sumus.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *

qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adiutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b. 34a

Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

Adducéntur in templum Regis.

In exsultatióne.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

PRECES

Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,

immaculátam eam redde et sanctam.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,

ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,

concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,

præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,

defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Pietáti tuæ, quǽsumus, Dómine, nos beáta virgo Angela commendáre non désinat, ut, eius caritátis et prudéntiæ documénta sectántes, tuam valeámus doctrínam custodíre et móribus profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky