28. Ianuarii 2025

S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris
memoria

Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Doctor ætérnus cóleris piúsque,

Christe, qui leges áperis salútis,

verba qui vitæ mérito putáris

solus habére.

Teque clamámus, bone Pastor orbis,

cǽlitus semper solidásse Sponsæ

verba, constánter quibus illa mundo

lumen adésset.

Ipse quin præbes fámulos corúscos,

áureas stellas velut emicántes,

certa qui nobis réserent beátæ

dógmata vitæ.

Unde te laudes récinant, Magíster,

Spíritus fundis bona qui stupénda

ore doctórum, tua quo poténter

lux patet alma.

Quique nunc iustus celebrátur, instet

ut tuam plebem per amœ́na lucis

des gradi, donec tibi dicat hymnos

lúmine pleno. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam (Origenes).

Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *

convertísti captivitátem Iacob.

Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *

operuísti ómnia peccáta eórum.

Contraxísti omnem iram tuam, *

revertísti a furóre indignatiónis tuæ.

Convérte nos, Deus, salutáris noster, *

et avérte iram tuam a nobis.

Numquid in ætérnum irascéris nobis *

aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?

Nonne tu convérsus vivificábis nos, *

et plebs tua lætábitur in te?

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *

et salutáre tuum da nobis.

Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †

quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *

et ad eos, qui convertúntur corde.

Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *

ut inhábitet glória in terra nostra.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *

iustítia et pax osculátæ sunt.

Véritas de terra orta est, *

et iustítia de cælo prospéxit.

Etenim Dóminus dabit benignitátem, *

et terra nostra dabit fructum suum.

Iustítia ante eum ambulábit, *

et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Ant. 2 Anima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Canticum
Hymnus post victoriam de hostibus

Is 26, 1-4. 7-9. 12

Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14).

Urbs fortis nobis in salútem; *

pósuit muros et antemurále.

Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *

quæ servat fidem.

Propósitum eius est firmum; *

servábis pacem, quia in te sperávit.

Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *

Dóminus est petra ætérna.

Sémita iusti recta est; *

rectum callem iusti complánas.

Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *

ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.

Anima mea desíderat te in nocte, *

sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.

Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *

iustítiam discent habitatóres orbis.

Dómine, dabis pacem nobis; *

ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Anima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur
Notum sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *

illúminet vultum suum super nos,

ut cognoscátur in terra via tua, *

in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Confiteántur tibi pópuli, Deus; *

confiteántur tibi pópuli omnes.

Læténtur et exsúltent gentes, †

quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *

et gentes in terra dírigis.

Confiteántur tibi pópuli, Deus, *

confiteántur tibi pópuli omnes.

Terra dedit fructum suum; *

benedícat nos Deus, Deus noster,

benedícat nos Deus, *

et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 13-14

Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti.

RESPONSORIUM BREVE

Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.

Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.

Et laudes eórum núntiet Ecclésia.

Narrent pópuli.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

PRECES

Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,

numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,

ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,

numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,

nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky