2. Februarii 2025

IN PRÆSENTATIONE DOMINI
festum

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Adórna, Sion, thálamum,

quæ præstoláris Dóminum;

sponsum et sponsam súscipe

vigil fídei lúmine.

Beáte senex, própera,

promíssa comple gáudia

et revelándum géntibus

revéla lumen ómnibus.

Paréntes Christum déferunt,

in templo templum ófferunt;

legi parére vóluit

qui legi nihil débuit.

Offer, beáta, párvulum,

tuum et Patris únicum;

offer per quem offérimur,

prétium quo redímimur.

Procéde, virgo régia,

profer Natum cum hóstia;

monet omnes ad gáudium

qui venit salus ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Símeon iustus et timorátus exspectábat redemptiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat in eo.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Símeon iustus et timorátus exspectábat redemptiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat in eo.

Ant. 2 Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Deum.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Deum.

Ant. 3 Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel.

LECTIO BREVIS

Mal 3, 1

Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam; et statim véniet in templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.

RESPONSORIUM BREVE

Adoráte Dóminum * In aula sancta eius.

Adoráte Dóminum * In aula sancta eius.

Afférte Dómino glóriam et honórem.

In aula sancta eius.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adoráte Dóminum * In aula sancta eius.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum.

PRECES

Salvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes:

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Christe Iesu, qui secúndum legem Patri in templo præsentári voluísti,

doce nos in sacrifício Ecclésiæ tuæ tecum nosmetípsos offérri.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Israel consolátio, cui Símeon iustus in templo occúrrit,

fac nos tibi occúrrere étiam in frátribus nostris.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Exspectátio géntium, de quo Anna prophetíssa ómnibus loquebátur qui exspectábant redemptiónem Israel,

doce nos digne de te ómnibus loqui.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Caput ánguli regni Dei, quod in signum contradictiónis pósitum es,

fac ut hómines per fidem et caritátem teípsum in resurrectiónem hábeant.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky