Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Sator princépsque témporum,
clarum diem labóribus
noctémque qui sopóribus
fixo distínguis órdine,
Mentem tu castam dírige,
obscúra ne siléntia
ad dira cordis vúlnera
telis patéscant ínvidi.
Vacent ardóre péctora,
faces nec ullas pérferant,
quæ nostro hæréntes sénsui
mentis vigórem sáucient.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.
Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, *
cum recordarémur Sion.
In salícibus in médio eius *
suspéndimus cítharas nostras.
Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, *
verba cantiónum
et, qui affligébant nos, lætítiam: *
« Cantáte nobis de cánticis Sion ».
Quómodo cantábimus cánticum Dómini *
in terra aliéna?
Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, *
oblivióni detur déxtera mea;
adhǽreat lingua mea fáucibus meis, *
si non memínero tui,
si non præposúero Ierúsalem *
in cápite lætítiæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.
Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
quóniam audísti verba oris mei.
In conspéctu angelórum psallam tibi, *
adorábo ad templum sanctum tuum;
et confitébor nómini tuo †
propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *
quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum.
In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *
multiplicábis in ánima mea virtútem.
Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *
quia audiérunt elóquia oris tui.
Et cantábunt vias Dómini, *
quóniam magna est glória Dómini;
quóniam excélsus Dóminus, †
et húmilem réspicit, *
et supérbum a longe cognóscit.
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; †
et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, *
et salvum me fáciet déxtera tua.
Dóminus perfíciet pro me; †
Dómine, misericórdia tua in sǽculum: *
ópera mánuum tuárum ne despícias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.
Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.
Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
Dignus es, Dómine et Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem,
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.
LECTIO BREVIS
Col 3, 16
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.
RESPONSORIUM BREVE
Adimplébis me lætítia * Cum vultu tuo, Dómine.
Adimplébis me lætítia * Cum vultu tuo, Dómine.
Delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Cum vultu tuo, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Adimplébis me lætítia * Cum vultu tuo, Dómine.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Fac nobíscum, Dómine, magna, quia potens es, et sanctum nomen tuum.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Fac nobíscum, Dómine, magna, quia potens es, et sanctum nomen tuum.
PRECES
Christum, qui poténtiam et robur dat pópulo suo, exaltémus et sincéris ánimis exorémus:
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Christe, fortitúdo nostra, fidélibus tuis, quos ad tuam veritátem vocásti,
fidem et constántiam tríbue miserátus.
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Dírige secúndum cor tuum, Dómine, omnes, qui nos in potestáte regunt,
eórum mentes dispóne, ut in pace nos ducant.
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Qui turbas pánibus satiásti,
doce nos ópibus nostris esuriéntibus subveníre.
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Fac ut regéntes non ad solam suam natiónem ánimos inténdant,
sed cunctos revereántur ac de ómnibus sint sollíciti.
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Frátribus, qui dormiérunt, resurrectiónem vitámque beátam concéde,
dum véneris glorificári in ómnibus, qui credidérunt.
Exáudi nos, Dómine, et te semper laudábimus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Orántes in conspéctu tuo, Dómine, tuam cleméntiam implorámus, ut ea semper meditémur in córdibus, quæ tibi labiórum vócibus profitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky