5. Februarii 2025

S. Agathæ, virginis et martyris
memoria

Martyrium subiit Catanæ in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclésiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Vírginis Proles opiféxque Matris,

Virgo quem gessit peperítque Virgo,

vírginis festum cánimus tropǽum:

áccipe votum.

Hæc tua virgo, dúplici beáta

sorte dum gestit frágilem domáre

córporis sexum, dómuit cruéntum

córpore sæclum.

Inde nec mortem nec amíca mortis

sæva pœnárum génera pavéscens,

sánguine fuso méruit sacrátum

scándere cælum.

Huius obténtu, Deus alme, nostris

parce iam culpis, vítiis revúlsis,

quo tibi puri résonet per ævum

péctoris hymnus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Psalmus 138 (139), 1-18. 23-24
Dominus intuens omnia
Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34).
I

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *

tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *

sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti, †

quia nondum est sermo in lingua mea, *

et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

A tergo et a fronte coartásti me *

et posuísti super me manum tuam.

Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me, *

sublímis, et non attíngam eam.

Quo ibo a spíritu tuo *

et quo a fácie tua fúgiam?

Si ascéndero in cælum, tu illic es; *

si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas auróræ *

et habitávero in extrémis maris,

étiam illuc manus tua dedúcet me, *

et tenébit me déxtera tua.

Si díxero: « Fórsitan ténebræ cómpriment me, *

et non illuminátio erit circa me »,

étiam ténebræ non obscurabúntur a te, †

et nox sicut dies illuminábitur *

— sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

II

Quia tu formásti renes meos, *

contexuísti me in útero matris meæ.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; †

mirabília ópera tua, *

et ánima mea cognóscit nimis.

Non sunt abscóndita ossa mea a te, †

cum factus sum in occúlto, *

contéxtus in inferióribus terræ.

Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, †

et in libro tuo scripti erant omnes dies: *

ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *

nimis gravis summa eárum.

Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *

si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.

Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *

proba me et cognósce sémitas meas

et vide, si via vanitátis in me est, *

et deduc me in via ætérna.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis

Cf. Col 1, 12-20

Grátias agámus Deo Patri, *

qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem, *

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis, *

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa †

in cælis et in terra, *

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes *

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †

et ipse est ante ómnia, *

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius, *

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

Et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Dómine Iesu Christe, magíster bone, grátias ago tibi, qui me fecísti víncere torménta carníficum; iube me, Dómine, ad tuam immarcescíbilem glóriam felíciter perveníre.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Dómine Iesu Christe, magíster bone, grátias ago tibi, qui me fecísti víncere torménta carníficum; iube me, Dómine, ad tuam immarcescíbilem glóriam felíciter perveníre.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky