8. Februarii 2025

S. Iosephinæ Bakhita, virginis
memoria ad libitum

Nata est in regione Darfur Sudaniæ prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiæ omnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine

devóta plebs sollémnia,

dum in cælórum cúlmine

hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus

vacávit iam viríliter,

sanctórum nunc agmínibus

coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam

infírmæ carnis vítium;

sprevit mundi blandítiam

Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige

servans a cunctis hóstibus;

culpárum lapsus córrige

nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius).

Bonum est confitéri Dómino *

et psállere nómini tuo, Altíssime,

annuntiáre mane misericórdiam tuam *

et veritátem tuam per noctem,

in decachórdo et psaltério, *

cum cántico in cíthara.

Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *

et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.

Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *

nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

Vir insípiens non cognóscet, *

et stultus non intélleget hæc.

Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *

et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,

hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *

tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.

Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †

quóniam ecce inimíci tui períbunt, *

et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.

Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *

perfúsus sum óleo úberi.

Et despíciet óculus meus inimícos meos, *

et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.

Iustus ut palma florébit, *

sicut cedrus Líbani succréscet.

Plantáti in domo Dómini, *

in átriis Dei nostri florébunt.

Adhuc fructus dabunt in senécta, *

úberes et bene viréntes erunt,

ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *

et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum

Ez 36, 24-28

Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

Tollam quippe vos de géntibus †

et congregábo vos de univérsis terris *

et addúcam vos in terram vestram;

et effúndam super vos aquam mundam, †

et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *

et ab univérsis idólis vestris mundábo vos.

Et dabo vobis cor novum *

et spíritum novum ponam in médio vestri

et áuferam cor lapídeum de carne vestra *

et dabo vobis cor cárneum;

et spíritum meum ponam in médio vestri †

et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *

et iudícia mea custodiátis et operémini.

Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †

et éritis mihi in pópulum, *

et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ (Ef 1, 22).

Dómine, Dóminus noster, *

quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,

quóniam eleváta est magnificéntia tua *

super cælos.

Ex ore infántium et lactántium †

perfecísti laudem propter inimícos tuos, *

ut déstruas inimícum et ultórem.

Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *

lunam et stellas, quæ tu fundásti,

quid est homo, quod memor es eius, *

aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †

glória et honóre coronásti eum *

et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius, †

oves et boves univérsas, *

ínsuper et pécora campi,

vólucres cæli et pisces maris, *

quæcúmque perámbulant sémitas maris.

Dómine, Dóminus noster, *

quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7

Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE

Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

Vultum tuum, Dómine, requíram.

Quæsívi vultum tuum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

PRECES

Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,

concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,

da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,

præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,

concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,

præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ adduxísti, da nobis, quǽsumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky