Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Iúdica, Dómine, iudicántes me; *
impúgna impugnántes me.
Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: « Salus tua ego sum ».
Anima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
Omnia ossa mea dicent: *
« Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum ».
Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
Diripuérunt et non desistébant; †
tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te.
Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: « Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui ».
Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Fili mi, custódi sermónes meos.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Gálatas
5, 1-25
Libertas in vita fidelium
Fratres: Hac libertáte nos Christus liberávit; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri. Ecce ego Paulus dico vobis quóniam, si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim spíritu ex fide spem iustítiæ exspectámus. Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed fides, quæ per caritátem operátur.
Currebátis bene; quis vos impedívit veritáti non obœdíre? Hæc persuásio non est ex eo, qui vocat vos. Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. Ego confído in vobis in Dómino quod nihil áliud sapiétis; qui autem contúrbat vos, portábit iudícium, quicúmque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico, quid adhuc persecutiónem pátior? Ergo evacuátum est scándalum crucis. Utinam et abscidántur, qui vos contúrbant!
Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem.
Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Quod si ínvicem mordétis et devorátis, vidéte, ne ab ínvicem consumámini!
Dico autem: Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.
Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, ebrietátes, comissatiónes et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia; advérsus huiúsmodi non est lex.
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.
RESPONSORIUM
Gal 5, 18. 22. 25
Si Spíritu ducímini, non estis sub lege. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.
Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.
LECTIO ALTERA
E Vita Constantíni slávica
(Cap. 18: Denkschriften der kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 19, [Wien 1870], 246)
Auge Ecclésiam tuam, et omnes in unitate collige
Constantínus Cyríllus multis labóribus onerátus in morbum íncidit et, morbum per multos dies ferens, vidit quondam visiónem Dei et ita cánere cœpit: « De iis, quæ mihi dixérunt: In domum Dómini intrábimus, lætátus est spíritus meus et cor exsultávit ».
Postquam indútus est venerándis vestiméntis, ita permánsit totum diem illum, gavísus et dicens: « Ab hoc témpore non sum servus neque imperatóris neque hóminis cuiúspiam in terra, sed Dei tantum omnipoténtis. Non eram et éxstiti et ero in ætérnum. Amen ». Sequénte vero die, sanctum hábitum monásticum índuit, et lucem luci addens índidit sibi nomen Cyrílli. In hoc hábitu permánsit quinquagínta dies.
Cum hora venísset, ut réquiem accíperet et migráret in habitatiónes ætérnas, mánibus ad Deum sublátis orábat, ita cum lácrimis loquens:
« Dómine, Deus meus, qui omnes angélicos órdines et vires incorpóreas creásti, cælum extendísti et terram firmásti et ómnia, quæ exsístunt, ex nonexsisténtia in exsisténtiam perduxísti; qui semper exáudis eos, qui voluntátem tuam fáciunt et te veréntur et præcépta tua servant, exáudi oratiónem meam et fidélem gregem tuum serva, cui me servum tuum inéptum et indígnum præfecísti.
Líbera eos ab ímpia et gentíli malítia eórum qui te blasphémant, et auge Ecclésiam tuam multitúdine, et omnes in unitáte cóllige. Fac pópulum exímium, concórdem in vera fide tua et confessióne recta, et inspíra córdibus eórum verbum doctrínæ tuæ: tuum enim est donum, quod nos ad prædicatiónem Evangélii Christi tui accepísti, incitántes ad bona ópera et faciéntes ea, quæ tibi grata sunt. Quos mihi dedísti, tamquam tuos tibi reddo; rege eos forti tua déxtera, et tege eos tégmine alárum tuárum, ut omnes laudent et gloríficent nomen tuum, Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen ».
Deosculátus vero omnes sancto ósculo, dixit: « Benedíctus Deus, qui nos non in prædam dedit déntibus invisibílium adversariórum nostrórum, sed rete eórum rupit et nos a perditióne eórum liberávit ». Et ita obdormívit in Dómino, quadragínta duos annos natus.
Præcépit Apostólicus ut omnes Græci, qui essent Romæ, et Románi céreos feréntes congregáti super eum cánerent, et ut funus eius prosequeréntur non áliter ac ipsi papæ fecíssent; quod étiam fecérunt.
RESPONSORIUM
Ps 88 (89), 20. 21-22a; Ier 3, 15
Locútus es sanctis tuis, et dixísti: Exaltávi eléctum de plebe. Invéni David servum meum; * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.
Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky