21. Februarii 2025

Feria sexta, tempus per annum, hebdomada 6
hebdomada 2 psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte

noctis iam calíginem

et profúndæ noctis atram

levánte formídinem,

Deus alme, te rogámus

supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti

atque custos hóminum,

dum tenérent simul cuncta

médium siléntium,

rédderent necnon mortálem

mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,

de somno malítiæ,

atque gratis liberáres

noctúrno de cárcere,

redderésque nobis lucem

vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,

Sancto sit Spirítui,

Deo trino sed et uni,

paci, vitæ, lúmini,

nómini præ cunctis dulci

divinóque númini. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,

patérnæ lucis glória,

cuius amóta grátia

nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,

secum Deum gestántia,

nil rapiéntis pérfidi

diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,

vitæ quos usus éxigit,

omni caréntes crímine

tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
I

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *

neque in ira tua corrípias me,

quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *

et descéndit super me manus tua.

Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *

non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *

et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II

Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *

a fácie insipiéntiæ meæ.

Inclinátus sum et incurvátus nimis; *

tota die contristátus ingrediébar.

Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *

et non est sánitas in carne mea.

Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *

rugiébam a gémitu cordis mei.

Dómine, ante te omne desidérium meum, *

et gémitus meus a te non est abscónditus.

Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *

et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.

Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *

et propínqui mei de longe stetérunt.

Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †

et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *

et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III

Ego autem tamquam surdus non audiébam *

et sicut mutus non apériens os suum;

et factus sum sicut homo non áudiens *

et non habens in ore suo redargutiónes.

Quóniam in te, Dómine, sperávi, *

tu exáudies, Dómine Deus meus.

Quia dixi: « Nequándo supergáudeant mihi; *

dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».

Quóniam ego in lapsum parátus sum, *

et dolor meus in conspéctu meo semper.

Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *

et sollícitus sum de peccáto meo.

Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *

et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *

pro eo quod sequébar bonitátem.

Ne derelínquas me, Dómine; *

Deus meus, ne discésseris a me.

Festína in adiutórium meum, *

Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.

Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

15, 8-9. 16-17. 25-26. 29. 33; 16, 1-9; 17, 5

Homo coram Domino positus

Víctimæ impiórum abominábiles Dómino:

vota iustórum grata sunt ei.

Abominátio est Dómino via ímpii;

qui séquitur iustítiam, diligétur.

Mélius est parum cum timóre Dómini

quam thesáuri magni cum sollicitúdine.

Mélius est deménsum ólerum cum caritáte

quam vítulus saginátus cum ódio.

Domum superbórum demoliétur Dóminus

et firmos fáciet términos víduæ.

Abominátio Dómini cogitatiónes malæ,

et purus sermo pulchérrimus.

Longe est Dóminus ab ímpiis

et oratiónes iustórum exáudiet.

Timor Dómini disciplína sapiéntiæ,

et glóriam præcédit humílitas.

Hóminis est ánimum præparáre,

et Dómini est respónsio linguæ.

Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius,

spirítuum ponderátor est Dóminus.

Revéla Dómino ópera tua,

et dirigéntur cogitatiónes tuæ.

Univérsa secúndum próprium finem operátus est Dóminus;

ímpium quoque ad diem malum.

Abominátio Dómini est omnis árrogans;

etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens.

Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas,

et in timóre Dómini declinátur a malo.

Cum placúerint Dómino viæ hóminis,

inimícos quoque eius convértet ad pacem.

Mélius est parum cum iustítia

quam multi fructus sine æquitáte.

Cor hóminis dispónit viam suam,

sed Dómini est dirígere gressus eius.

Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius;

et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.

RESPONSORIUM

Deut 6, 12b. 13a; Prov 15, 33

Ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti; * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.

Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas. * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístolam primam Ioánnis

(Tract. 4, 6: PL 35, 2003-2009)

Desiderium cordis in Deum fertur

Quid nobis promíssum est? Símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Quómodo pótuit, lingua sónuit; cétera corde cogiténtur. Quid enim vel ipse Ioánnes dixit ad comparatiónem eius qui est, vel quid a nobis potest dici homínibus longe impáribus méritis ipsíus?

Redeámus ergo ad illam unctiónem ipsíus, redeámus ad illam unctiónem quæ intus docet, quod loqui non póssumus, et quia modo vidére non potéstis, offícium vestrum in desidério sit.

Tota vita christiáni boni sanctum desidérium est. Quod autem desíderas, nondum vides: sed desiderándo capax effíceris, ut cum vénerit, quod vídeas, impleáris.

Sicut enim si velis implére áliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dábitur, exténdis sinum vel sacci vel utris vel alicúius rei: nosti quantum missúrus es, et vides quia angústus est sinus; extendéndo facis capaciórem: sic Deus differéndo exténdit desidérium, desiderándo exténdit ánimum, extendéndo facit capácem.

Desiderémus ergo, fratres, quia impléndi sumus. Vidéte Paulum extendéntem sinum, ut possit cápere quod ventúrum est. Ait enim: Non quia iam accéperim, aut iam perféctus sim: fratres, ego me non árbitror apprehendísse.

Quid ergo agis in hac vita, si nondum apprehendísti? Unum autem, quæ retro oblítus, in ea quæ ante sunt exténtus, secúndum intentiónem sequor ad palmam supérnæ vocatiónis. Exténtum se dixit et secúndum intentiónem sequi se dixit. Minórem se sentiébat ad capiéndum, quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit.

Hæc est vita nostra, ut desiderándo exerceámur. Tantum autem nos exércet sanctum desidérium, quantum desidéria nostra amputavérimus ab amóre sǽculi. Iam díximus aliquándo: Exináni quod impléndum est. Bono impléndus es, funde malum.

Puta quia melle te vult implére Deus: si acéto plenus es, ubi mel pones? Fundéndum est quod portábat vas: mundándum est ipsum vas; mundándum est, etsi cum labóre, cum tritúra, ut fiat aptum cuídam rei.

Mel dicámus, aurum dicámus, vinum dicámus; quidquid dícimus quod dici non potest, quidquid vólumus dícere: Deus vocátur. Et quod dícimus Deus, quid díximus? Duæ istæ sýllabæ sunt totum quod exspectámus. Quidquid ergo dícere valúimus, infra est: extendámus nos in eum, ut, cum vénerit, ímpleat. Símiles enim ei érimus; quóniam vidébimus eum sícuti est.

RESPONSORIUM

Ps 36 (37), 4-5a

Delectáre in Dómino, * Et dabit tibi petitiónes cordis tui.

Commítte Dómino viam tuam, et spera in eo. * Et dabit tibi petitiónes cordis tui.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky