27. Februarii 2025

S. Gregorii Narecensis, abbatis et Ecclesiæ doctoris
memoria ad libitum

Natus anno circiter 950 in historica Armeniæ regione Andzevatsik, in familia litterarum cultrice adolevit. Iuvenis monasterium Narecense, quod Anania, matris eius consobrinus, abbas regebat, ingressus est. In inclita schola monasterii versatus est ac ibi totam vitam suam, amore erga Virginem Mariam inflammatam, uti presbyter et abbas exegit, sanctitatis et mysticæ experientiæ fastigium attingens atque suam doctrinam variis in theologicis mysticisque operibus demonstrans. Anno 1003 præclarum Librum Lamentationum exaravit et post circiter annos duos quievit.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine

creáta comples ómnia,

supréma lux et méntium,

te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,

hic viva luminária

fulsére, per quæ sǽculis

patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,

natíva mens quod éxhibet,

per hos minístros grátiæ

novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,

doctrína honéstus lúcida,

hic vir beátus splénduit

quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,

nobis, Deus, percúrrere

da veritátis trámitem,

possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David
Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).

IV

Tu vero reppulísti et reiecísti, *

irátus es contra christum tuum;

evertísti testaméntum servi tui, *

profanásti in terram diadéma eius.

Destruxísti omnes muros eius, *

posuísti munitiónes eius in ruínas.

Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *

factus est oppróbrium vicínis suis.

Exaltásti déxteram depriméntium eum, *

lætificásti omnes inimícos eius.

Avertísti áciem gládii eius *

et non es auxiliátus ei in bello.

Finem posuísti splendóri eius *

et sedem eius in terram collisísti.

Minorásti dies iuventútis eius, *

perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *

exardéscet sicut ignis ira tua?

Memoráre, quam brevis mea substántia. *

Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *

éruet ánimam suam de manu ínferi?

Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *

sicut iurásti David in veritáte tua?

Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *

quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *

quo exprobravérunt vestígia christi tui.

Benedíctus Dóminus in ætérnum. *

Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

Dómine, refúgium factus es nobis *

a generatióne in generatiónem.

Priúsquam montes nasceréntur †

aut gignerétur terra et orbis, *

a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.

Redúcis hóminem in púlverem; *

et dixísti: « Revertímini, fílii hóminum ».

Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *

et custódia in nocte.

Auferes eos, sómnium erunt: *

mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit, *

véspere décidit et aréscit.

Quia defécimus in ira tua *

et in furóre tuo turbáti sumus.

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor, *

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

Quis novit potestátem iræ tuæ *

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo? *

Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua, *

et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.

Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *

pro annis, quibus vídimus mala.

Appáreat servis tuis opus tuum *

et decor tuus fíliis eórum.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †

et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *

et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Dómine, apud te est fons vitæ.

Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Qóhelet

6, 11 – 7, 28

Ne plus sapias quam necesse est

Ubi verba sunt plúrima, multíplicant vanitátem; quid lucri habet homo? Quóniam quis scit quid hómini bonum sit in vita, in paucis diébus vanitátis suæ, quos péragit velut umbra? Aut quis ei póterit indicáre quid post eum futúrum sub sole sit?

Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa,

et dies mortis die nativitátis.

Mélius est ire ad domum luctus

quam ad domum convívii;

in illa enim finis cunctórum hóminum,

et vivens hoc cónferet in corde.

Mélior est tristítia risu,

quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus.

Cor sapiéntium in domo luctus,

et cor stultórum in domo lætítiæ.

Mélius est a sapiénte córripi

quam lætári stultórum cánticis,

quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla,

sic risus stulti.

Sed et hoc vánitas.

Quia calúmnia stultum facit sapiéntem,

et munus cor insaníre facit.

« Mélior est finis negótii quam princípium,

mélior est pátiens arrogánte ».

Ne sis velox in ánimo ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. Ne dicas: « Quid, putas, causæ est quod prióra témpora melióre fuére quam nunc sunt? ». Non enim ex sapiéntia intérrogas de hoc. Bona est sapiéntia cum divítiis et prodest vidéntibus solem. Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio quod sapiéntia vitam tríbuit possessóri suo. Consídera ópera Dei: quod nemo possit corrígere, quod ille curvum fécerit. In die bona frúere bonis et in die mala consídera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non invéniat homo quidquam de futúro.

Cuncta vidi in diébus vanitátis meæ: est iustus, qui perit in iustítia sua, et ímpius, qui multo vivit témpore in malítia sua.

Noli esse nimis iustus,

neque sápiens supra modum!

Cur te pérdere vis?

Ne agas nimis ímpie

et noli esse stultus!

Cur mori débeas in témpore non tuo?

Bonum est ut, quod habes, téneas, sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrúmque devítat. Sapiéntia confortábit sapiéntem super decem príncipes civitátis. Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet. Sed et cunctis sermónibus, qui dicúntur, ne accómmodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi; scit enim consciéntia tua, quia et tu crebro maledixísti áliis.

Cuncta tentávi in sapiéntia, dixi: « Sápiens effíciar ». Et ipsa lóngius recéssit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profúnditas. Quis invéniet eam?

Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem et quǽrerem sapiéntiam et ratiónem et ut cognóscerem impietátem esse stultítiam et errórem imprudéntiam. Et invénio amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor eius, víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo, effúgiet eam; qui autem peccátor est, capiétur ab illa. Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum, ut invenírem ratiónem, quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni: Hóminem de mille unum répperi, mulíerem ex ómnibus non invéni.

RESPONSORIUM

Prov 20, 9; Qoh 7, 20; 1 Io 1, 8. 9

Quis potest dícere: « Mundávi cor meum, purus sum a peccáto »? * Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet.

Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus; si confiteámur peccáta nostra, fidélis est Deus, ut remíttat nobis. * Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet.

LECTIO ALTERA

Ex Libro Lamentatiónum sancti Gregórii Narecénsis abbátis et Ecclésiæ doctóris

(Oratio 70, III-IV: SCh 78, 369-370)

Ad te confugiam, Christe

Quandóquidem virtus hóminum quoad salútem existimáta et circumscrípta est, atque ádeo osténsum est quod illi in misericórdiis tuis, beneficiórum Auctor, versáti sunt; a te, Omnípotens, roboráti sunt; a te, Defénsor, cui ómnia possibília, vocáti dimissíque sunt; indulgéntia tua, Liberátor, gavísi sunt; a te, ad nullum morbum proclívi, o Incorrúpte, vivificáti et a te Instauratóre illumináti sunt; quamóbrem, sciens quid sit mea humána natúra, ad te confúgiam, Christe, Fili Dei vivéntis, in toto Benedíctum.

Prætérea, mentiónem hic faciéndo senténtiæ ad hanc precem aptæ, quod ántea scripsi étiam iustificátur: incidémus in manus Dómini et non in manus hóminum; secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus.

Nam non stúdeo in hoc meo libro Lamentatiónum méritum minúere illórum qui salútem ímpetrant, quia sine mérita impossíbile est Deum adíre.

Sed ego Nomen Salvatóris glorífico atque grátiam eius, ómnibus diréctam, laudo et verbis meis profiteor ómnibus illis, qui per bonam vitam in magnum honórem ascendérunt, semper opus fuísse misericórdiæ tuæ remédium.

Quia tu es Vita, tu Salus, tu Valetúdo, tu Immortálitas, tu Beatitúdo, tu Illuminátio!

Quiétem mihi concéde a peccatórum meórum tædio, ita ut et tu quiéscere a planctu instantiísque meis importúnis, quæ constánter te efflágitant, o Iudex meus, váleas.

Quia nulla re gaudes nisi de hóminum salúte, o in sǽcula Benedícte. Amen.

RESPONSORIUM

Ps 33 (34), 6. 23; 1 Petr 5, 9

Accédite ad Deum et illuminámini, et fácies vestræ non confundéntur. * Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo.

Sectámini iustítiam, fidem, caritátem et pacem. * Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo.

ORATIO

Orémus.

Omnípotens sempitéme Deus, qui sanctum Gregórium, magístrum et decus Arméni pópuli, mýstica doctrína imbúere dignátus es, concéde nobis, ipso docénte, artem tecum loquéndi apprehéndere vitámque nostram Ecclésiæ sacraméntis constánter fulcíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky