7. Martii 2025

Feria sexta post Cineres, tempus Quadragesimæ
hebdomada 4 psalterii

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Qua Christus hora sítiit

crucem vel in qua súbiit,

quos præstat in hac psállere

ditet siti iustítiæ.

Simul sit his esúries,

quam ipse de se sátiet,

crimen sit ut fastídium

virtúsque desidérium.

Charísma Sancti Spíritus

sic ínfluat psalléntibus,

ut carnis æstus frígeat

et mentis algor férveat.

Christum rogámus et Patrem,

Christi Patrísque Spíritum;

unum potens per ómnia,

fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

Psalmus 118 (119), 161-168
XXI (Sin)

Príncipes persecúti sunt me gratis, *

et a verbis tuis formidávit cor meum.

Lætábor ego super elóquia tua, *

sicut qui invénit spólia multa.

Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *

legem autem tuam diléxi.

Sépties in die laudem dixi tibi *

super iudícia iustítiæ tuæ.

Pax multa diligéntibus legem tuam, *

et non est illis scándalum.

Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *

et præcépta tua feci.

Custodívit ánima mea testimónia tua *

et diléxi ea veheménter.

Servávi mandáta tua et testimónia tua, *

quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 132 (133)
Fraternæ concordiæ iucunditas
Diligamus nos invicem, quia caritas ex Deo est (1 Io 4, 7).

Ecce quam bonum et quam iucúndum *

habitáre fratres in unum:

sicut unguéntum óptimum in cápite, †

quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *

quod descéndit in oram vestiménti eius;

sicut ros Hermon, *

qui descéndit in montes Sion,

quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *

vitam usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 139 (140), 1-9. 13-14
Tu es refugium meum
Filius hominis traditur in manus peccatorum (Mt 26, 45).

Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *

a viro violéntiæ serva me.

Qui cogitavérunt mala in corde, *

tota die constituébant prœ́lia.

Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *

venénum áspidum sub lábiis eórum.

Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †

et a viro violéntiæ serva me, *

qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.

Abscondérunt supérbi láqueum mihi †

et funes extendérunt in rete, *

iuxta iter offendícula posuérunt mihi.

Dixi Dómino: « Deus meus es tu; *

áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ ».

Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *

obumbrásti caput meum in die belli.

Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *

consília eius ne perfícias.

Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *

et vindíctam páuperum.

Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *

et habitábunt recti in conspéctu tuo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.

LECTIO BREVIS

Cf. Ier 3, 12. 14a

Revertímini, ait Dóminus, et non avértam fáciem meam a vobis, quia pius ego sum, et non iráscar in perpétuum. Convertímini, fílii, qui avérsi estis a me, dicit Dóminus.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis.

Et omnes iniquitátes meas dele.

ORATIO

Orémus.

Inchoáta pæniténtiæ ópera, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere, ut observántiam, quam corporáliter exercémus, méntibus étiam valeámus implére sincéris. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky