Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me.
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo?
Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi?
Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos.
Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
Lætábor et exsultábo in te, *
psallam nómini tuo, Altíssime.
Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
Increpásti gentes, perdidísti ímpium, *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.
Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum
et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum.
Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo.
Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.
Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
Pænitémini et crédite Evangélio.
Appropinquávit enim regnum Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
6, 2-13
Altera narratio vocationis Moysis
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: « Ego Dóminus, qui appárui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnípotens; et nomen meum Dóminum non indicávi eis. Pepigíque cum eis fœdus, ut darem illis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ. Ego audívi gémitum filiórum Israel, quia Ægýptii oppressérunt eos; et recordátus sum pacti mei. Ideo dic fíliis Israel: Ego Dóminus, qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum; et éruam de servitúte ac rédimam in bráchio excélso et iudíciis magnis. Et assúmam vos mihi in pópulum et ero vester Deus; et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester, qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; dabóque illam vobis possidéndam, ego Dóminus ».
Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israel; qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus et opus duríssimum. Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: « Ingrédere et lóquere ad pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israel de terra sua ». Respóndit Móyses coram Dómino: « Ecce, fílii Israel non áudiunt me, et quómodo áudiet me phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis? ».
Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron et dedit mandátum ad fílios Israel et ad pharaónem regem Ægýpti, ut edúcerent fílios Israel de terra Ægýpti.
RESPONSORIUM
1 Petr 2, 9. 10; Ex 6, 7. 6
Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei. * Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.
Ego Dóminus edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et rédimam in bráchio excélso. * Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi
(Oratio 14, De pauperum amore, 23-25: PG 35, 887-890)
Benignitatem Domini invicem præstemus
Agnósce unde habes quod sis, quod spires, quod intéllegas et sápias, quodque máximum est, quod Deum cognóscas, speres cælórum regnum, glóriæ contemplatiónem, nunc quidem in spéculis et ænigmátibus, tunc autem pleniórem ac puriórem; quod Dei fílius, Christi cohéres, atque, ut audácter loquar, deus étiam factus sis: unde tibi hæc ómnia, a quo?
Aut, ut parva hæc oculísque subiécta dicam, cuius múnere ac benefício intuéris cæli pulchritúdinem, cursum solis, lunæ orbem, síderum multitúdinem, eúmque, qui in his ómnibus, velut in lyra elúcet, concéntum atque órdinem?
Quis tibi plúvias dedit, agricultúram, cibos, artes, domicília, leges, respúblicas, vitam mitem et humanitáte excúltam, amicítiam et familiaritátem cum eo, cum quo tibi cognátio intercédit?
Unde habes quod animántia partim cicuráta tibíque subiécta sint, partim in cibum trádita?
Quis te ómnium rerum, quæ in terra sunt, dóminum et regem constítuit?
Quis, ne síngula commémorem, ea ómnia, quibus homo céteris animántibus præstat, largítus est?
Nonne Deus, qui nunc præ ómnibus et pro ómnibus rebus benignitátem a te vicíssim poscit? An vero nos non pudébit, cum tot tantáque ab eo, partim accepérimus, partim sperémus, nec hoc quidem unum ipsi conférre, nimírum benignitátem? An cum ille, Deus licet ac Dóminus, Pater noster vocári non erubéscat, nos contra cognátos quoque nostros abnegábimus?
Mínime, fratres et amíci mei, mínime committámus, ut res divíno múnere nobis concéssas male administrémus, ne alióquin Petrum dicéntem audiámus: Erubéscite, qui aliéna detinétis, Deíque æquitátem vobis imitándam propónite, et nemo erit pauper.
Ne congeréndis asservandísque pecúniis laborémus, áliis inópia laborántibus, ne alióquin nos acérba et mináci oratióne insectétur hinc divus Amos, ad hunc modum loquens: Agite iam, qui dícitis: Quando éffluet mensis, ut vendámus; et sábbata, ut thesáuros aperiámus?
Suprémam illam et primam Dei legem imitémur, qui pluit super iustos et peccatóres, et solem ómnibus æque oríri facit, ac paténtem terram et fontes et amnes et silvas terréstribus ómnibus animántibus expándit; áerem autem ávibus, et aquam iis quæ in aquis vivunt, primáque vitæ subsídia ómnibus copiosíssime largítus est, non cuiúsquam império deténta, non lege circumscrípta, non fínibus distíncta; sed et commúnia éadem, et ampla atque copiósa, nec ulla proptérea ex parte deficiéntia propósuit; tum ut æquálem natúræ dignitátem múneris æqualitáte ornáret, tum ut benignitátis suæ opes osténderet.
RESPONSORIUM
Cf. Lc 6, 35; Mt 5, 45; Lc 6, 36
Dilígite inimícos vestros, benefácite et mútuum date, nihil inde sperántes, ut sitis fílii Patris vestri, * Quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.
Estóte ergo misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. * Quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.
ORATIO
Orémus.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, et, ut nobis opus quadragesimále profíciat, mentes nostras cæléstibus ínstrue disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky