Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
Lucérna pédibus meis verbum tuum *
et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et mandátis tuis non errávi.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus, in adiutórium meum inténde; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Confundántur et revereántur, *
qui quærunt ánimam meam.
Avertántur retrórsum et erubéscant, *
qui volunt mihi mala.
Convertántur propter confusiónem suam, *
qui dicunt mihi: « Euge, euge ».
Exsúltent et læténtur in te omnes, qui quærunt te, *
et dicant semper: « Magnificétur Deus », qui díligunt salutáre tuum.
Ego vero egénus et pauper sum; *
Deus, ad me festína.
Adiútor meus et liberátor meus es tu; *
Dómine, ne moréris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Confitébimur tibi, Deus; †
confitébimur et invocábimus nomen tuum: *
narrábimus mirabília tua.
Cum statúero tempus, *
ego iustítias iudicábo.
Si liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea, *
ego confirmávi colúmnas eius.
Dixi gloriántibus: « Nolíte gloriári! » *
et delinquéntibus: « Nolíte exaltáre cornu!
Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum; *
nolíte loqui advérsus Deum protérva ».
Quia neque ab oriénte neque ab occidénte *
neque a desértis exaltátio.
Quóniam Deus iudex est: *
hunc humíliat et hunc exáltat.
Quia calix in manu Dómini *
vini meri plenus misto.
Et inclinávit ex hoc in hoc; †
verúmtamen usque ad fæces epotábunt, *
bibent omnes peccatóres terræ.
Ego autem annuntiábo in sǽculum, *
cantábo Deo Iacob.
Et ómnia córnua peccatórum confríngam, *
et exaltabúntur córnua iusti.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
LECTIO BREVIS
Dan 4, 24b
Peccáta tua eleemósynis rédime et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: sic longitúdo erit prosperitáti tuæ.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
ORATIO
Orémus.
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut, per quadragesimálem observántiam erudíti et tuo verbo nutríti, sancta continéntia tibi simus toto corde devóti, et in oratióne tua semper efficiámur concórdes. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky