Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.
Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.
Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus ultiónum, Dómine, *
Deus ultiónum, effúlge.
Exaltáre, qui iúdicas terram, *
redde retributiónem supérbis.
Usquequo peccatóres, Dómine, *
úsquequo peccatóres exsultábunt?
Effabúntur et loquéntur protérva, *
gloriabúntur omnes, qui operántur iniquitátem.
Pópulum tuum, Dómine, humíliant *
et hereditátem tuam vexant.
Víduam et ádvenam interfíciunt *
et pupíllos occídunt.
Et dixérunt: « Non vidébit Dóminus, *
nec intélleget Deus Iacob ».
Intellégite, insipiéntes in pópulo, *
et, stulti, quando sapiétis?
Qui plantávit aurem, non áudiet, *
aut qui finxit óculum, non respíciet?
Qui córripit gentes, non árguet, *
qui docet hóminem sciéntiam?
Dóminus scit cogitatiónes hóminum *
quóniam vanæ sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, *
et de lege tua docúeris eum,
ut mítiges ei a diébus malis, *
donec fodiátur peccatóri fóvea.
Quia non repéllet Dóminus plebem suam *
et hereditátem suam non derelínquet.
Quia ad iustítiam revertétur iudícium, *
et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.
Quis consúrget mihi advérsus malignántes, *
aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
Nisi quia Dóminus adiúvit me, *
paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.
Si dicébam: « Motus est pes meus », *
misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.
In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, *
consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis, *
quæ fingit moléstiam contra præcéptum?
Irruunt in ánimam iusti *
et sánguinem innocéntem condémnant.
Et factus est mihi Dóminus in præsídium *
et Deus meus in rupem refúgii mei;
et reddet illis iniquitátem ipsórum, †
et in malítia eórum dispérdet eos, *
dispérdet illos Dóminus Deus noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per arma iustítiæ virtútis Dei, commendémus nosmetípsos in multa patiéntia.
LECTIO BREVIS
Dan 4, 24b
Peccáta tua eleemósynis rédime et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: sic longitúdo erit prosperitáti tuæ.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus.
Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui et iustis prǽmia meritórum et peccatóribus véniam per pæniténtiam præbes, tuis supplícibus miserére, ut reátus nostri conféssio indulgéntiam váleat percípere delictórum. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky