3. Aprilis 2025

Feria quinta, tempus Quadragesimæ, hebdomada 4
hebdomada 4 psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ

dicátor abstinéntiæ,

qui ob salútem méntium

præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,

adésto pæniténtiæ,

qua supplicámus cérnui

peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina

tua remítte grátia

et a futúris ádhibe

custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis

compunctiónis áctibus,

tendámus ad paschália

digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,

clemens, adóret, Trínitas,

et nos novi per véniam

novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 143 (144)
Pro victoria et pace
Manus eius edocta sunt ad bellum, cum sæculum vincit: « Ego enim, ait, vici mundum » (S. Hilarius).
I

Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †

qui docet manus meas ad prœ́lium *

et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea, *

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi, *

qui subdit pópulum meum sub me.

Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

Homo vanitáti símilis factus est, *

dies eius sicut umbra prætériens.

Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *

tange montes, et fumigábunt.

Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

Emítte manum tuam de alto; *

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum, †

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

Deus, cánticum novum cantábo tibi, *

in psaltério decachórdo psallam tibi,

qui das salútem régibus, *

qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

Eripe me et líbera me *

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem, *

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *

sculptæ ut structúra templi.

Promptuária nostra plena, *

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus †

innumerábiles in campis nostris, *

boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus, *

neque clamor in platéis nostris.

Beátus pópulus, cui hæc sunt; *

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

Grátias ágimus tibi, *

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras, *

quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.

Et irátæ sunt gentes, *

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam *

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli *

et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Iac 4, 7-8. 10

Subicímini Deo; resístite Diábolo, et fúgiet a vobis. Appropiáte Deo, et appropinquábit vobis. Emundáte manus, peccatóres, et purificáte corda, dúplices ánimo. Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos.

RESPONSORIUM BREVE

Ego dixi: Dómine, * Miserére mei.

Ego dixi: Dómine, * Miserére mei.

Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.

Miserére mei.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ego dixi: Dómine, * Miserére mei.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Opera quæ ego fácio testimónium pérhibent de me, quia Pater me misit, dicit Dóminus.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Opera quæ ego fácio testimónium pérhibent de me, quia Pater me misit, dicit Dóminus.

PRECES

Dei misericórdiam celebrémus, qui nos illúminat grátia Spíritus Sancti, ut opéribus iustítiæ ac fídei luceámus. Orémus, dicéntes:

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Dómine, fons et auctor omnis sanctitátis, epíscopos, presbýteros et diáconos árctius per mystérium eucharísticum Christo coniúnge,

ut grátiam, per impositiónem mánuum accéptam, magis in dies resúscitent.

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Doce fidéles tuos digne et actuóse mensam verbi et córporis Christi frequentáre,

ut, quod fide et sacraménto percepérunt, vita et móribus téneant.

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Dignitátem cuiúsque hóminis, Fílii tui sánguine redémpti, te donánte, agnoscámus,

ut libertátem et consciéntiam fratrum nostrórum observémus.

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Da, ut hómines immódicam terréstrium bonórum cupídinem moderéntur,

et aliórum inópiæ cónsulant.

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Miserére fidélium, quos de hac vita ad te hódie vocásti,

eísque donum beatitúdinis ætérnæ concéde.

Vivífica, Dómine, pópulum a Christo redémptum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Cleméntiam tuam, Dómine, súpplici voto depóscimus, ut nos fámulos tuos, pæniténtia emendátos et bonis opéribus erudítos, in mandátis tuis fácias perseveráre sincéros, et ad paschália festa perveníre illǽsos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky