6. Aprilis 2025

Dominica Quinta Quadragesimæ
hebdomada 1 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Precémur omnes cérnui,

clamémus atque sínguli,

plorémus ante iúdicem,

flectámus iram víndicem:

Nostris malis offéndimus

tuam, Deus, cleméntiam;

effúnde nobis désuper,

remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,

licet cadúci, plásmatis;

ne des honórem nóminis

tui, precámur, álteri.

Laxa malum quod fécimus,

auge bonum quod póscimus,

placére quo tandem tibi

possímus hic et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,

concéde, simplex Unitas,

ut fructuósa sint tuis

hæc parcitátis múnera. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Factus es adiútor meus, Deus meus.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus es adiútor meus, Deus meus.

Ant. 2 Erue nos in mirabílibus tuis, et salvos nos fac de manu mortis.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Erue nos in mirabílibus tuis, et salvos nos fac de manu mortis.

Ant. 3 Venit hora ut clarificétur Fílius hóminis.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Venit hora ut clarificétur Fílius hóminis.

LECTIO BREVIS

Lev 23, 4-7

Hæ sunt ergo fériæ Dómini, convéntus sancti, quas celebráre debétis tempóribus suis. Mense primo, quarta décima die mensis ad vésperum Pascha Dómini est. Et quinta décima die mensis huius sollémnitas Azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis. Die primo erit vobis convéntus sanctus; omne opus servíle non faciétis in eo.

RESPONSORIUM BREVE

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

Qui attrítus es propter scélera nostra.

Miserére nobis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Audiéntes unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus, et remánsit solus, et múlier in médio stans.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Audiéntes unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus, et remánsit solus, et múlier in médio stans.

PRECES

Redemptórem nostrum, qui hoc tempus salútis nobis benígne méruit, benedicámus, eúmque súpplices exorémus:

Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Christe, vita nostra, qui per baptísmum nos mýstice tecum sepelíri donásti ac per eúndem tecum resuscitári voluísti,

tríbue nos hódie in novitáte vitæ ambuláre.

Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Dómine, qui ómnibus benefecísti,

fac nos étiam de commúni ómnium bono esse sollícitos.

Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Tríbue nobis ad terrénam civitátem ædificándam concórditer operári,

et simul cæléstem inquírere.

Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Médice córporum et animárum, sana nostri vúlnera cordis,

ut contínua capiámus subsídia sanctitátis.

Spíritum novum crea in nobis, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Quǽsumus, Dómine Deus noster, ut in illa caritáte, qua Fílius tuus díligens mundum morti se trádidit, inveniámur ipsi, te opitulánte, alácriter ambulántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky