Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat.
HYMNUS
Qua Christus hora sítiit
crucem vel in qua súbiit,
quos præstat in hac psállere
ditet siti iustítiæ.
Simul sit his esúries,
quam ipse de se sátiet,
crimen sit ut fastídium
virtúsque desidérium.
Charísma Sancti Spíritus
sic ínfluat psalléntibus,
ut carnis æstus frígeat
et mentis algor férveat.
Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.
PSALMODIA
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
Adhǽsit púlveri ánima mea; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; *
doce me iustificatiónes tuas.
Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, *
et exercébor in mirabílibus tuis.
Lacrimáta est ánima mea præ mæróre; *
érige me secúndum verbum tuum.
Viam mendácii avérte a me *
et legem tuam da mihi benígne.
Viam veritátis elégi, *
iudícia tua propósui mihi.
Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; *
noli me confúndere.
Viam mandatórum tuórum curram, *
quia dilatásti cor meum.
Iúdica me, Dómine, †
quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum *
et in Dómino sperans non infirmábor.
Proba me, Dómine, et tenta me; *
ure renes meos et cor meum.
Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, *
et ambulávi in veritáte tua.
Non sedi cum viris vanitátis *
et cum occúlte agéntibus non introíbo.
Odívi ecclésiam malignántium *
et cum ímpiis non sedébo.
Lavábo in innocéntia manus meas *
et circúmdabo altáre tuum, Dómine,
ut audítas fáciam voces laudis *
et enárrem univérsa mirabília tua.
Dómine, diléxi habitáculum domus tuæ *
et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam *
et cum viris sánguinum vitam meam,
in quorum mánibus iniquitátes sunt, *
déxtera eórum repléta est munéribus.
Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum, *
rédime me et miserére mei.
Pes meus stetit in dirécto, *
in ecclésiis benedícam Dómino.
Ad te, Dómine, clamábo; *
Deus meus, ne síleas a me.
Nequándo táceas a me, *
et assimilábor descendéntibus in lacum.
Exáudi vocem deprecatiónis meæ,
dum clamo ad te, *
dum extóllo manus meas
ad templum sanctum tuum.
Ne simul trahas me cum peccatóribus *
et cum operántibus iniquitátem.
Qui loquúntur pacem cum próximo suo, *
mala autem in córdibus eórum.
Benedíctus Dóminus, †
quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; *
Dóminus adiútor meus et protéctor meus,
in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum, †
et exsultávit cor meum, *
et in cántico meo confitébor ei.
Dóminus fortitúdo plebi suæ *
et refúgium salvatiónum christi sui est.
Salvum fac pópulum tuum
et bénedic hereditáti tuæ *
et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.
Ant. Vivo ego, dicit Dóminus; nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat.
LECTIO BREVIS
Is 53, 4-5
Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit; et nos putávimus eum quasi plagátum, percússum a Deo et humiliátum. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum, et livóre eius sanáti sumus.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
Et omnes iniquitátes meas dele.
ORATIO
Orémus.
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum, ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky