Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.
Palmæ et olívæ súrculos
cœtus viándo déferens,
« Hosánna David fílio »
claris frequéntat vócibus.
Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.
Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum.
Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus, *
ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos, qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Notus in Iudǽa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei, qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.
LECTIO BREVIS
1 Petr 5, 10-11
Deus omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Adorémus crucis signáculum.
Per quod salútis súmpsimus sacraméntum.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky