13. Aprilis 2025

DOMINICA IN PALMIS
DE PASSIONE DOMINI

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

En acétum, fel, arúndo,

sputa, clavi, láncea;

mite corpus perforátur,

sanguis, unda prófluit;

terra, pontus, astra, mundus

quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes

arbor una nóbilis!

Nulla talem silva profert

flore, fronde, gérmine.

Dulce lignum, dulci clavo

dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,

tensa laxa víscera,

et rigor lentéscat ille

quem dedit natívitas,

ut supérni membra regis

miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti

ferre sæcli prétium,

atque portum præparáre

nauta mundo náufrago,

quem sacer cruor perúnxit

fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,

ínclito Paráclito,

sempitérna sit beátæ

Trinitáti glória,

cuius alma nos redémit

atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Turba multa, quæ convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, hosánna in excélsis.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum, *

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum, *

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus, *

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in princípibus.

Omnes gentes circuiérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes †

et exarsérunt sicut ignis in spinis, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus *

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis *

in tabernáculis iustórum:

« Déxtera Dómini fecit virtútem! †

Déxtera Dómini exaltávit me; *

déxtera Dómini fecit virtútem! »

Non móriar, sed vivam *

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus *

et morti non trádidit me.

Aperíte mihi portas iustítiæ; *

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini; *

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud *

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac; *

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis. *

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi, *

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Turba multa, quæ convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, hosánna in excélsis.

Ant. 2 Cum ángelis et púeris fidéles inveniámur, triumphatóri mortis clamántes: Hosánna in excélsis.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 52-57

Creator … est benedictus in sæcula (Rom 1, 25).

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *

et laudábilis et superexaltátus in sǽcula;

et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *

et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula.

Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *

et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula.

Benedíctus es in throno regni tui *

et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula.

Benedíctus es, qui intuéris abýssos †

sedens super chérubim, *

et laudábilis et superexaltátus in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum ángelis et púeris fidéles inveniámur, triumphatóri mortis clamántes: Hosánna in excélsis.

Ant. 3 Benedíctus qui venit in nómine Dómini; pax in cælo et glória in excélsis.

Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius).

Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *

laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius, *

laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubæ, *

laudáte eum in psaltério et cíthara,

laudáte eum in týmpano et choro, *

laudáte eum in chordis et órgano,

laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †

laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *

omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedíctus qui venit in nómine Dómini; pax in cælo et glória in excélsis.

LECTIO BREVIS

Zac 9, 9

Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvátor ipse, pauper et sedens super ásinum et super pullum fílium ásinæ.

RESPONSORIUM BREVE

Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.

Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.

Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.

In sánguine tuo.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Cœpérunt omnes turbæ discéntium gaudéntes laudáre Deum voce magna, dicéntes: Benedíctus qui venit rex in nómine Dómini! Pax in cælo et glória in excélsis!

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Cœpérunt omnes turbæ discéntium gaudéntes laudáre Deum voce magna, dicéntes: Benedíctus qui venit rex in nómine Dómini! Pax in cælo et glória in excélsis!

PRECES

Christum adorémus quem, Ierúsalem ingrediéntem, regem et messíam turbæ acclamavérunt. Ipsi confiteámur lætántes:

Benedíctus qui venit in nómine Dómini!

Hosánna tibi, Fílio David et regi sæculórum,

hosánna tibi, triumphatóri mortis et inférni.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini!

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,

perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini!

Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,

fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini!

Qui, Salvátor noster, peccatóres salvos fácere venísti,

in regnum tuum credéntes, sperántes amantésque perdúcere dignéris.

Benedíctus qui venit in nómine Dómini!

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky