23. Aprilis 2025

FERIA QUARTA INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Nona

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc hora, quæ resplénduit

crucísque solvit núbila,

mundum tenébris éxuens,

reddens seréna lúmina.

Hæc hora, qua resúscitans

Iesus sepúlcris córpora,

prodíre mortis líbera

iussit refúso spíritu.

Nováta sæcla crédimus

mortis solútis légibus,

vitæ beátæ múnera

cursum perénnem cúrrere.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, allelúia.

Psalmus 118 (119), 9-16
II (Beth)

In quo mundábit adulescéntior viam suam? *

In custodiéndo sermónes tuos.

In toto corde meo exquisívi te, *

ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua, *

ut non peccem tibi.

Benedíctus es, Dómine; *

doce me iustificatiónes tuas.

In lábiis meis *

numerávi ómnia iudícia oris tui.

In via testimoniórum tuórum delectátus sum *

sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor *

et considerábo vias tuas.

In iustificatiónibus tuis delectábor, *

non oblivíscar sermónem tuum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 27 (28), 1-3. 6-9
Supplicatio et gratiarum actio
Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me (Io 11, 41).

Ad te, Dómine, clamábo; *

Deus meus, ne síleas a me.

Nequándo táceas a me, *

et assimilábor descendéntibus in lacum.

Exáudi vocem deprecatiónis meæ, dum clamo ad te, *

dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatóribus *

et cum operántibus iniquitátem.

Qui loquúntur pacem cum próximo suo, *

mala autem in córdibus eórum.

Benedíctus Dóminus, †

quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; *

Dóminus adiútor meus et protéctor meus,

in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum, †

et exsultávit cor meum, *

et in cántico meo confitébor ei.

Dóminus fortitúdo plebi suæ *

et refúgium salvatiónum christi sui est.

Salvum fac pópulum tuum et bénedic hereditáti tuæ *

et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 115 (116 B)
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15).

Crédidi, étiam cum locútus sum: *

« Ego humiliátus sum nimis ».

Ego dixi in trepidatióne mea: *

« Omnis homo mendax ».

Quid retríbuam Dómino *

pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam *

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini *

mors sanctórum eius.

O Dómine, ego servus tuus, *

ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea: †

tibi sacrificábo hóstiam laudis *

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam *

coram omni pópulo eius,

in átriis domus Dómini, *

in médio tui, Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, allelúia.

LECTIO BREVIS

Eph 4, 23-24

Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.

Hæc dies quam fecit Dóminus, allelúia.

Exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui nos resurrectiónis domínicæ ánnua sollemnitáte lætíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky