Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias.
Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea.
In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine, allelúia.
Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt.
Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt.
Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: « Deus meus es tu, *
in mánibus tuis sortes meæ ».
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine, allelúia.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi, allelúia.
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum.
Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te.
Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi, allelúia.
Cor meum et caro mea, allelúia.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli
1, 1-20
Visio Filii hominis
Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia: Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.
Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus et qui eum pupugérunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen.
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dóminus Deus, qui est et qui erat et qui ventúrus est, Omnípotens.
Ego Ioánnes, frater vester et párticeps in tribulatióne et regno et patiéntia in Iesu, fui in ínsulæ, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei et testimónium Iesu. Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ dicéntis: « Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclésiis: Ephesum et Smyrnam et Pérgamum et Thyatíram et Sardis et Philadelphíam et Laodicíam ». Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi septem candelábra áurea et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam áuream; caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis, et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, et habébat in déxtera manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius, sicut sol lucet in virtúte sua.
Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: « Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum et habeo claves mortis et inférni. Scribe ergo, quæ vidísti et quæ sunt et quæ opórtet fíeri post hæc. Mystérium septem stellárum, quas vidísti ad déxteram meam, et septem candelábra áurea: septem stellæ ángeli sunt septem ecclesiárum et candelábra septem septem ecclésiæ sunt ».
RESPONSORIUM
Ap 1, 5. 6; Col 1, 18
Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo: *
Qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens. * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.LECTIO ALTERA
Ex Tractátu « De vera devotióne erga beátam Vírginem » sancti Ludovíci M. Grignion de Montfort presbýteri
(Nn. 120-121. 125-126: Œuvres complètes, Seuil, Paris 1966, pp. 562-563. 566-567)
Totus Mariæ, totus Christi
Cum summa nostræ perfectiónis in eo consístat, ut Iesu Christo confórmes, eídem coniúncti atque consecráti efficiámur, máxima haud dubitánter devótio ea est quæ magis perfécte Iesu Christo nos confórmes reddit atque ei iungit ac cónsecrat. Cum vero María inter omnes creatúras sit Fílio suo pleníssime confórmis, idcírco præ céteris devotiónibus, illa quæ máxime cónsecrat atque confórmem reddit ánimam quandam Dómino nostro devótio est erga Sanctíssimam Vírginem Matrem eius; et quo magis ánima Maríæ consecráta, eo magis éadem Iesu Christo consecráta erit.
Perfécta ergo Iesu Christo consecrátio nihil áliud est quam summa et plena Sanctíssimæ Vírgini sui ipsíus consecrátio, et hæc est devótio quam dóceo.
Hæc autem devotiónis forma óptime vocári potest perfécta renovátio votórum vel promissiónum sancti Baptísmatis. In ea étenim christifidélis totum Beatíssimæ Vírgini se donat, ita ut per Maríam totus Christi sit.
Ex hoc effícitur ut simul quis Beatíssimæ Vírgini se cónsecret et Iesu Christo; Vírgini autem Maríæ, cum aptíssima via sit quam Iesus ipse elégit ad uniónem nobíscum ineúndam et ad nos sibi uniéndos; Dómino vero Iesu cum noster finis últimus sit, cui totum id quod sumus debémus, quia Redémptor et Deus noster est.
Insuper considerándum est quod omnis homo, cum baptizátur, ore próprio vel patríni et matrínæ sollémniter Sátanæ abrenúntiat eiúsque tentatiónibus et opéribus, et Iesum Christum Magístrum suum et summum Dóminum éligit, illi parens sicut servus ex amóre. Hoc autem revéra fit et in hac devotióne: christiánus abrenúntiat dæmónio, mundo, peccáto et semetípsi, atque totus Iesu Christo se donat per manus Maríæ.
In Baptísmate quisquis, saltem explícite, non sese dat Iesu Christo per manus Maríæ neque Dómino méritum suórum bonórum óperum dat. Etiam post Baptísma christiánus omníno liber est applicándi huiuscémodi méritum aliísve vel pro se retinéndi. In hac vero devotióne explícite christifidélis sese dat Dómino nostro per manus Maríæ atque ipsi ex toto cónsecrat própriæ actuositátis virtútem.
RESPONSORIUM
Ps 115 (116), 16-18
Dómine, ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Ætérnæ Deus sapiéntiæ, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenæ Christo, Fílio tuo, deditióni per eius beátæ Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum in mundum exténdere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky