Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Te, Catharína, máximis
nunc venerámur láudibus,
cunctæ lumen Ecclésiæ,
sertis ornáta plúrimis.
Magnis aucta virtútibus
et vita florens ínclita,
húmili mente ac strénua
per crucis pergis trámitem.
Stella vidéris pópulis
salúbris pacis núntia;
mores restáuras óptimos,
feróces mulces ánimos.
Sancto compúlsa Spíritu,
igníta verba lóqueris,
quæ lucem sapiéntiæ,
æstus amóris íngerunt.
Tuis confísos précibus,
virgo dilécta Dómino,
nos caritáte cóncitos
fac Sponsi regna quǽrere.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Tibi me servo castam, et splendéntem tenens lámpadem, Sponse, tibi occúrro, allelúia.
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
« In domum Dómini íbimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
« Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis! ».
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tibi me servo castam, et splendéntem tenens lámpadem, Sponse, tibi occúrro, allelúia.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt, allelúia.
Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat, qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
qui manducátis panem labóris, *
quia dabit diléctis suis somnum.
Ecce heréditas Dómini fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt, allelúia.
Ant. 3 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta, allelúia.
Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta, allelúia.
LECTIO BREVIS
1 Cor 7, 32b. 34a
Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.
RESPONSORIUM BREVE
Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne, * Allelúia, allelúia.
Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne, * Allelúia, allelúia.
Adducéntur in templum Regis.
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne, * Allelúia, allelúia.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Semper et ubíque Catharína Deum quærébat, et inveniébat, et possidébat per actuálem afféctum et amóris uniónem, allelúia.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Semper et ubíque Catharína Deum quærébat, et inveniébat, et possidébat per actuálem afféctum et amóris uniónem, allelúia.
PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.
Iesu, rex vírginum, audi nos.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beátam Catharínam, in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiæ tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky