Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veníte, servi, súpplices,
et mente et ore extóllite
dignis beátum láudibus
nomen Dei cum cántico.
Hoc namque tempus illud est,
quo sæculórum iúdicem
iniústa morti trádidit
mortálium senténtia.
Et nos amóre débito,
timóre iusto súbditi,
advérsus omnes ímpetus
quos sævus hostis íncutit,
Unum rogémus et Patrem
Deum regémque Fílium
simúlque Sanctum Spíritum,
in Trinitáte Dóminum. Amen.
PSALMODIA
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; *
da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.
Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, *
quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua, *
et in veritáte humiliásti me.
Fiat misericórdia tua, ut consolétur me, *
secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, *
quia lex tua delectátio mea est.
Confundántur supérbi, quóniam dolóse incurvavérunt me, *
ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te *
et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, *
ut non confúndar.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Eripe me de inimícis meis, Deus meus, *
et ab insurgéntibus in me prótege me.
Eripe me de operántibus iniquitátem *
et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, *
irruérunt in me fortes.
Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; *
sine iniquitáte mea currunt et præparántur.
Exsúrge in occúrsum meum et vide; †
fortitúdo mea, tibi atténdam; *
quia, Deus, præsídium meum es.
Deus meus, misericórdia eius prævéniet me. *
Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam *
et exsultábo mane misericórdiam tuam,
quia factus es præsídium meum *
et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
Fortitúdo mea, tibi psallam, †
quia, Deus, præsídium meum es: *
Deus meus misericórdia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus, reppulísti nos, destruxísti nos. *
Irátus es. Convértere ad nos!
Concussísti terram, confregísti eam; *
sana contritiónes eius, quia commóta est.
Ostendísti pópulo tuo dura, *
potásti nos vino vertíginis.
Dedísti metuéntibus te signum, *
ut fúgiant a fácie arcus.
Ut liberéntur dilécti tui, *
salvos fac déxtera tua et exáudi nos.
Deus locútus est in sancto suo: †
« Lætábor et partíbor Síchimam *
et convállem Succoth metíbor.
Meus est Gálaad et meus est Manásses *
et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
Iuda sceptrum meum, *
Moab olla lavácri mei.
Super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor ».
Quis addúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, *
et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit tribulántes nos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
LECTIO BREVIS
Gal 3, 27-28
Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus et fémina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Gavísi sunt discípuli, allelúia.
Viso Dómino, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky