Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum, allelúia.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari.
Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos.
Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis.
Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum, allelúia.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius, allelúia.
Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne.
Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos.
Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius, allelúia.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini, allelúia.
Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum.
Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre.
Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini, allelúia.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
11, 1-19
Duo testes invicti
Ego Ioánnes vidi, et datus est mihi cálamus símilis virgæ dicens: « Surge et metíre templum Dei et altáre et adorántes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, éice foras et ne metiáris illud, quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus. Et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta amícti saccis ». Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes. Et si quis eos vult nocére, ignis exit de ore illórum et dévorat inimícos eórum; et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi. Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat plúvia diébus prophetíæ ipsórum, et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem et percútere terram omni plaga, quotienscúmque volúerint. Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsus illos bellum et vincet eos et occídet illos. Et corpus eórum in platéa civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est; et vident de pópulis et tríbubus et linguis et géntibus corpus eórum per tres dies et dimídium, et córpora eórum non sinunt poni in monuménto. Et inhabitántes terram gaudent super illis et iucundántur et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui inhábitant super terram.
Et post dies tres et dimídium spíritus vitæ a Deo intrávit in eos, et stetérunt super pedes suos; et timor magnus cécidit super eos, qui vidébant eos. Et audiérunt vocem magnam de cælo dicéntem illis: « Ascéndite huc »; et ascendérunt in cælum in nube, et vidérunt illos inimíci eórum. Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit, et occísi sunt in terræmótu nómina hóminum septem mília, et réliqui in timórem sunt missi et dedérunt glóriam Deo cæli.
Væ secúndum ábiit; ecce væ tértium venit cito.
Et séptimus ángelus tuba cécinit, et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: « Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius, et regnábit in sǽcula sæculórum ».
Et vigínti quáttuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in thronis suis, cecidérunt super fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes:
« Grátias ágimus tibi,
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras,
quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.
Et irátæ sunt gentes,
et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis,
et extermináre eos, qui extérminant terram ».
Et apértum est templum Dei in cælo, et visa est arca testaménti eius in templo eius; et facta sunt fúlgura et voces et terræmótus et grando magna.
RESPONSORIUM
Ap 11, 15; Dan 7, 27
Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius; * Et regnábit in sǽcula sæculórum, allelúia.
Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœ́dient. * Et regnábit in sǽcula sæculórum, allelúia.
LECTIO ALTERA
Ex Scriptis sancti Ioánnis De Avila presbýteri et Ecclésiæ doctóris
(Tractatus de amore Dei erga nos, 1. 2. 4: Madrid 2004)
Caritas Christi, vultus eius ad Patrem semper conversus
Fons, qui magis cor nostrum ad caritátem Dei állicit, conspéctus est altíssimæ caritátis, qua ipse pro nobis flagrávit et, cum ipso, Fílius eius valde benedíctus Dóminus noster. Hoc, magis quam benefícia, cor ad amándum állicit, cum álius benefáctor ipsi det quod póssidet, amans autem seípsum ófferat cum ómnibus quæ póssidet, nec áliud ei offeréndum supérsit.
Inspiciámus nunc, ígitur, Dómine, an nos diligátis et, si non diligátis, quanta cáritas vestra sit erga nos.
Paréntes ádmodum amant filios, sed amatísne forte nos tamquam pater? Sinum cordis vestri, Deus meus, ipsi non sumus ingréssi, ut hæc ómnia inspícere valerémus; Unigénitus vester, autem, qui ex illo sinu descéndit, eorúndem tulit signa et nos mandávit, ut ob infinítam caritátem, qua nos amabátis, Patrem vos nuncuparémus, quia sícuti bonus es tantum propter supereminéntiam domínicæ tuæ benignitátis, item tu solus es Pater atque sic es tanta facis, ut coram viscéribus paternitátis tuæ nemo sit, qui pari voce váleat nuncupári.
Et si adhuc tantæ huic caritáti diffidis, ómnia ínspice benefícia, quæ Deus tibi concéssit, quia ómnia ipsíus caritátis pígnora ac testimónia sunt. Ratiónem subdúce quot sint ómnia hæc benefícia et vidébis quæcúmque sunt in cælis et in terra, sicut et univérsa ossa et órgana sensus in córpore tuo et síngulas horas et spátia témporis vitæ tuæ ómnia esse benefícia Dómini. Inspice étiam quot bona consília accepísti et bona quæ in hac vita possedísti, necnon perícula quæ in hac vita effugísti atque morbos et cædes quibus córripi potuísses, nisi ipse liberáverit te: quæ ómnia caritátis tuæ perspícua sunt signa. Ac demum ad omnem hune mundum óculos convérte, qui pro solo bono tuo creátus est et una cum ómnibus creatúris in ipso conténtis caritátem signíficat enarrátque et tecum partícipat.
Et videámus nunc étiam quanta Fílius hic ab ipso nobis datus exarsísset caritáte. Lingua non est quæ digna id sit éloqui! Ignári atque ínscii quidam hanc caritátem adhuc non séntiunt, quæ, eorúndem senténtia, ex amáti perfectióne procédit.
Cáritas autem Christi non e perfectióne nobis ínsita óritur, sed ex eo, quod ipse póssidet, vultus scílicet ad Patrem semper convérsus.
RESPONSORIUM
Cf. Eph 3, 18-19; Io 3, 16
Valeátis scire supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, * Ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei, allelúia.
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam: * Ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui sanctum Ioánnem De Avila clero populóque tuo magístrum præstantíssimum dedísti ob sanctitátem et sedulitátem vitæ, præsta, quǽsumus, ut nostris étiam tempóribus Ecclésia sanctitáte augéscat propter óptimam tuórum ministrórum sedulitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky