12. Maii 2025

S. Pancratii, martyris
memoria ad libitum

Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Deus, tuórum mílitum

sors et coróna, prǽmium,

laudes canéntes mártyris

absólve nexu críminis.

Hic (Hæc) testis ore prótulit

quod cordis arca crédidit,

Christum sequéndo répperit

effusióne sánguinis.

Hic (Hæc) nempe mundi gáudia

et blandiménta nóxia

cadúca rite députans,

pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter

et sústulit viríliter;

pro te refúndens sánguinem,

ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici

te póscimus, piíssime;

in hoc triúmpho mártyris

dimítte noxam sérvulis.

Ut consequámur múneris

ipsíus et consórtia,

lætémur ac perénniter

iuncti polórum sédibus.

Laus et perénnis glória

tibi, Pater, cum Fílio,

Sancto simul Paráclito

in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si quis in Christo, nova creatúra, allelúia.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis
Domini res gestas narrare, laudare est (Cassiodorus).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo deórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Dómino dominórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui facit mirabília magna solus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit cælos in intelléctu, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui expándit terram super aquas, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit luminária magna, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

solem, ut præésset diéi, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

lunam et stellas, ut præéssent nocti, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Si quis in Christo, nova creatúra, allelúia.

Ant. 2 Nos diligámus Deum, quóniam ipse prior diléxit nos, allelúia.

II

Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

in manu poténti et bráchio exténto, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui percússit reges magnos, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

et occídit reges poténtes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Sehon regem Amorræórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et Og regem Basan, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

hereditátem Israel servo suo, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

et redémit nos ab inimícis nostris, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui dat escam omni carni, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo cæli, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nos diligámus Deum, quóniam ipse prior diléxit nos, allelúia.

Ant. 3 De plenitúdine eius omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia, allelúia.

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. De plenitúdine eius omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 7, 14b-17

Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum.

RESPONSORIUM BREVE

Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * Allelúia, allelúia.

Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * Allelúia, allelúia.

Et lætabúntur omnes recti corde,

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky