19. Maii 2025

Feria secunda, tempus paschale, hebdomada 5
hebdomada 1 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,

cælum resúltat láudibus,

mundus exsúltans iúbilat,

gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,

mortis confráctis víribus,

pede concúlcans tártara

solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide

miles custódit ácriter,

triúmphans pompa nóbili

victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus

solútis et dolóribus,

quia surréxit Dóminus

respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Chorus novæ Ierúsalem

hymni novam dulcédinem

promat, colens cum sóbriis

paschále festum gáudiis,

Quo Christus invíctus leo,

dracóne surgens óbruto,

dum voce viva pérsonat,

a morte functos éxcitat.

Quam devorárat ímprobus,

prædam refúndit tártarus;

captivitáte líbera

Iesum sequúntur ágmina.

Triúmphat ille spléndide

et dignus amplitúdine,

soli políque pátriam

unam facit rem públicam.

Ipsum canéndo súpplices

Regem precémur mílites,

ut in suo claríssimo

nos órdinet palátio.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Gloriabúntur in te omnes qui díligunt nomen tuum, allelúia.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *

intéllege gémitum meum.

Inténde voci clamóris mei, *

rex meus et Deus meus.

Quóniam ad te orábo, Dómine, †

mane exáudies vocem meam; *

mane astábo tibi et exspectábo.

Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †

neque habitábit iuxta te malígnus, *

neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †

perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *

virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.

Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ †

introíbo in domum tuam; *

adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.

Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *

dírige in conspéctu meo viam tuam.

Quóniam non est in ore eórum véritas, *

cor eórum fóvea;

sepúlcrum patens est guttur eórum, *

mólliunt linguas suas.

Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *

in ætérnum exsúltent.

Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *

qui díligunt nomen tuum;

quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *

quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gloriabúntur in te omnes qui díligunt nomen tuum, allelúia.

Ant. 2 Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes, allelúia.

Canticum
Soli Deo honor et gloria

1 Chr 29, 10-13

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3).

Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *

ab ætérno in ætérnum.

Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *

glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *

tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.

De te sunt divítiæ et glória, *

tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia, *

in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *

et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes, allelúia.

Ant. 3 Sedébit Dóminus rex in ætérnum, allelúia.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium
Ecce vox de cælis dicens: « Hic est Filius meus dilectus » (Mt 3, 17).

Afférte Dómino, fílii Dei, *

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius, *

adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Vox Dómini super aquas; †

Deus maiestátis intónuit, *

Dóminus super aquas multas.

Vox Dómini in virtúte, *

vox Dómini in magnificéntia.

Vox Dómini confringéntis cedros; *

et confrínget Dóminus cedros Líbani.

Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *

et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium.

Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †

vox Dómini concutiéntis desértum, *

et concútiet Dóminus desértum Cades.

Vox Dómini properántis partum cervárum, †

et denudábit condénsa; *

et in templo eius omnes dicent glóriam.

Dóminus super dilúvium hábitat, *

et sedébit Dóminus rex in ætérnum.

Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *

Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sedébit Dóminus rex in ætérnum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 10, 8b-10

Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo; hoc est verbum fídei, quod prædicámus. Quia si confiteáris in ore tuo: « Dóminum Iesum! », et in corde tuo credíderis quod Deus illum excitávit ex mórtuis, salvus eris. Corde enim créditur ad iustítiam, ore autem conféssio fit in salútem.

RESPONSORIUM BREVE

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Qui pro nobis pepéndit in ligno.

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Qui díligit me, diligétur a Patre meo; et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui díligit me, diligétur a Patre meo; et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum, allelúia.

PRECES

Iesum, quem Pater glorificávit et herédem ómnium géntium constítuit, exaltémus, orántes:

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Christe, qui victória tua portas contrivísti infernáles, peccátum delens et mortem,

fac nos hódie peccáti victóres.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Tu, qui mortem evacuásti, vitam nobis impértiens novam,

da ut hódie in hac vitæ novitáte ambulémus.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Qui vitam mórtuis tribuísti, totum genus humánum de morte ad vitam redúcens,

ómnibus, qui nobis occúrrent, ætérnam vitam concéde.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Qui, sepúlcri tui custódes confúndens, discípulos tuos lætificásti,

plenam tibi serviéntibus largíre lætítiam.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky