Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.
Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœ́dere,
Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.
Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.
Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.
Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Nunc factum est regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius, allelúia.
Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis, *
prótegat te nomen Dei Iacob.
Mittat tibi auxílium de sancto *
et de Sion tueátur te.
Memor sit omnis sacrifícii tui *
et holocáustum tuum pingue hábeat.
Tríbuat tibi secúndum cor tuum *
et omne consílium tuum adímpleat.
Lætábimur in salutári tuo †
et in nómine Dei nostri levábimus signa; *
ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas.
Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum: †
exaudívit illum de cælo sancto suo, *
in virtútibus salútis déxteræ eius.
Hi in cúrribus et hi in equis, *
nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.
Ipsi incurváti sunt et cecidérunt, *
nos autem surréximus et erécti sumus.
Dómine, salvum fac regem, *
et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Nunc factum est regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius, allelúia.
Ant. 2 Accepísti virtútem tuam et regnásti, allelúia.
Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei *
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Magna est glória eius in salutári tuo, *
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino *
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Accepísti virtútem tuam et regnásti, allelúia.
Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.
Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
Dignus es, Dómine et Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem,
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.
LECTIO BREVIS
1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, grégem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
RESPONSORIUM BREVE
Hic est fratrum amátor, qui multum orat pro pópulo, * Allelúia, allelúia.
Hic est fratrum amátor, qui multum orat pro pópulo, * Allelúia, allelúia.
Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Hic est fratrum amátor, qui multum orat pro pópulo, * Allelúia, allelúia.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram, allelúia.
Vel: Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum, allelúia.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram, allelúia.
Vel: Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum, allelúia.
PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky