21. Maii 2025

Feria quarta, tempus paschale, hebdomada 5
hebdomada 1 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,

cælum resúltat láudibus,

mundus exsúltans iúbilat,

gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,

mortis confráctis víribus,

pede concúlcans tártara

solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide

miles custódit ácriter,

triúmphans pompa nóbili

victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus

solútis et dolóribus,

quia surréxit Dóminus

respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Chorus novæ Ierúsalem

hymni novam dulcédinem

promat, colens cum sóbriis

paschále festum gáudiis,

Quo Christus invíctus leo,

dracóne surgens óbruto,

dum voce viva pérsonat,

a morte functos éxcitat.

Quam devorárat ímprobus,

prædam refúndit tártarus;

captivitáte líbera

Iesum sequúntur ágmina.

Triúmphat ille spléndide

et dignus amplitúdine,

soli políque pátriam

unam facit rem públicam.

Ipsum canéndo súpplices

Regem precémur mílites,

ut in suo claríssimo

nos órdinet palátio.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Apud te, Dómine, est fons vitæ, allelúia.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas
Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ (Io 8, 12).

Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *

non est timor Dei ante óculos eius.

Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *

ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.

Verba oris eius iníquitas et dolus *

désiit intellégere, ut bene ágeret.

Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †

ástitit omni viæ non bonæ, *

malítiam autem non odívit.

Dómine, in cælo misericórdia tua *

et véritas tua usque ad nubes;

iustítia tua sicut montes Dei, †

iudícia tua abýssus multa: *

hómines et iuménta salvábis, Dómine.

Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *

Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;

inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *

et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

Quóniam apud te est fons vitæ, *

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *

et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.

Non véniat mihi pes supérbiæ, *

et manus peccatóris non móveat me.

Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *

expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Apud te, Dómine, est fons vitæ, allelúia.

Ant. 2 Misísti Spíritum tuum, Dómine, et creáta sunt, allelúia.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit

Iudt 16, 1-2. 13-15

Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

Incípite Deo meo in týmpanis, *

cantáte Dómino meo in cýmbalis,

modulámini illi psalmum novum, *

exaltáte et invocáte nomen ipsíus.

Tu es Deus cónterens bella, †

qui ponis castra in médio pópuli tui, *

ut erípias me de manu persequéntium me.

Cantábo Deo meo hymnum novum: †

Dómine, magnus es tu et clarus, *

mirábilis in virtúte et insuperábilis.

Tibi sérviat omnis creatúra tua, *

quóniam dixísti, et facta sunt,

misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *

et non est, qui resístat voci tuæ.

Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *

petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.

Illis autem qui timent te *

propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Misísti Spíritum tuum, Dómine, et creáta sunt, allelúia.

Ant. 3 Rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter, allelúia.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex
Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

Omnes gentes, pláudite mánibus, *

iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *

rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis *

et gentes sub pédibus nostris.

Elégit nobis hereditátem nostram, *

glóriam Iacob, quem diléxit.

Ascéndit Deus in iúbilo, *

et Dóminus in voce tubæ.

Psállite Deo, psállite; *

psállite regi nostro, psállite.

Quóniam rex omnis terræ Deus, *

psállite sapiénter.

Regnávit Deus super gentes, *

Deus sedet super sedem sanctam suam.

Príncipes populórum congregáti sunt *

cum pópulo Dei Abraham,

quóniam Dei sunt scuta terræ: *

veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 6, 8-11

Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

RESPONSORIUM BREVE

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Qui pro nobis pepéndit in ligno.

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Ego sum vitis vera, allelúia, et vos pálmites mei, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego sum vitis vera, allelúia, et vos pálmites mei, allelúia.

PRECES

Christum rogántes, qui tráditus est propter delícta nostra et resurréxit propter iustificatiónem nostram, ad eum clamémus:

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Christe salvátor, qui mortem devíncens nos lætificásti, resúrgens nos exaltásti et donis nos large replésti,

éxcita corda nostra et hanc diem Spíritus Sancti dono sanctífica.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Qui in cælis ab ángelis glorificáris et in terra ab homínibus adoráris, te hoc resurrectiónis tuæ témpore deprecámur,

ut accípias adoratiónem nostram in spíritu et veritáte.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Dómine Christe, salva nos et effúnde misericórdiam tuam super pópulum tuum, qui resurrectiónem præstolátur;

miserére nostri atque nos die isto ab omni malo custódi.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Rex glóriæ, vita nostra, da nobis ut cum apparúeris,

tunc et nos appareámus tecum in glória.

Per victóriam tuam salva nos, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda famulórum, ut, quos de incredulitátis ténebris liberásti, numquam a tuæ veritátis luce discédant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky