22. Maii 2025

Feria quinta, tempus paschale, hebdomada 5
hebdomada 1 psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,

cælum resúltat láudibus,

mundus exsúltans iúbilat,

gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,

mortis confráctis víribus,

pede concúlcans tártara

solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide

miles custódit ácriter,

triúmphans pompa nóbili

victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus

solútis et dolóribus,

quia surréxit Dóminus

respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Chorus novæ Ierúsalem

hymni novam dulcédinem

promat, colens cum sóbriis

paschále festum gáudiis,

Quo Christus invíctus leo,

dracóne surgens óbruto,

dum voce viva pérsonat,

a morte functos éxcitat.

Quam devorárat ímprobus,

prædam refúndit tártarus;

captivitáte líbera

Iesum sequúntur ágmina.

Triúmphat ille spléndide

et dignus amplitúdine,

soli políque pátriam

unam facit rem públicam.

Ipsum canéndo súpplices

Regem precémur mílites,

ut in suo claríssimo

nos órdinet palátio.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exaltáre super cælos, Deus, allelúia.

Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).

Miserére mei, Deus, miserére mei, *

quóniam in te cónfugit ánima mea;

et in umbra alárum tuárum confúgiam, *

donec tránseant insídiæ.

Clamábo ad Deum Altíssimum, *

Deum, qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me; †

dabit in oppróbrium conculcántes me. *

Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.

Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum *

devorántium fílios hóminum.

Dentes eórum arma et sagíttæ *

et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus, *

super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis, *

et incurvávit se ánima mea;

fodérunt ante fáciem meam fóveam, *

et ipsi incidérunt in eam.

Parátum cor meum, Deus, †

parátum cor meum; *

cantábo et psalmum dicam.

Exsúrge, glória mea, †

exsúrge, psaltérium et cíthara, *

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *

et psalmum dicam tibi in natiónibus,

quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus, *

super omnem terram glória tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáre super cælos, Deus, allelúia.

Ant. 2 Redémit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Canticum
Populi liberati felicitas

Ier 31, 10-14

Iesus moriturus erat … ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52).

Audíte verbum Dómini, gentes, *

et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:

« Qui dispérsit Israel, congregábit eum *

et custódiet eum sicut pastor gregem suum ».

Redémit enim Dóminus Iacob *

et liberávit eum de manu potentióris.

Et vénient et laudábunt in monte Sion *

et cónfluent ad bona Dómini,

super fruménto et vino et óleo *

et fetu pécorum et armentórum;

erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *

et ultra non esúrient.

Tunc lætábitur virgo in choro, *

iúvenes et senes simul.

« Et convértam luctum eórum in gáudium *

et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.

Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *

et pópulus meus bonis meis adimplébitur ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Redémit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Ant. 3 Hic est Deus noster in ætérnum, allelúia.

Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in spiritu super montem magnum … et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 10).

Magnus Dóminus et laudábilis nimis *

in civitáte Dei nostri.

Mons sanctus eius collis speciósus, *

exsultátio univérsæ terræ.

Mons Sion, extréma aquilónis, *

cívitas regis magni.

Deus in dómibus eius notus *

factus est ut refúgium.

Quóniam ecce reges congregáti sunt, *

convenérunt in unum.

Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *

conturbáti sunt, diffugérunt;

illic tremor apprehéndit eos, *

dolóres ut parturiéntis.

In spíritu oriéntis *

cónteres naves Tharsis.

Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †

in civitáte Dei nostri; *

Deus fundávit eam in ætérnum.

Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *

in médio templi tui.

Secúndum nomen tuum, Deus, †

sic et laus tua in fines terræ; *

iustítia plena est déxtera tua.

Lætétur mons Sion, †

et exsúltent fíliæ Iudæ *

propter iudícia tua.

Circúmdate Sion et complectímini eam, *

numeráte turres eius.

Pónite corda vestra in virtúte eius †

et percúrrite domos eius, *

ut enarrétis in progénie áltera.

Quóniam hic est Deus, Deus noster †

in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *

ipse ducet nos in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hic est Deus noster in ætérnum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 10-11

Si Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.

RESPONSORIUM BREVE

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

Qui pro nobis pepéndit in ligno.

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, allelúia.

PRECES

Christum, qui resurréxit et semper præsens est in Ecclésia sua, venerémur, illum invocántes:

Mane nobíscum, Dómine.

Dómine Iesu, de peccáto et morte triúmphans,

esto in médio nostri, qui vivis in sǽculum sǽculi.

Mane nobíscum, Dómine.

Veni ad nos cum fortitúdine tua invícta,

et benignitátem Dei córdibus nostris osténde.

Mane nobíscum, Dómine.

Adiuva mundum discórdia laborántem,

tu qui solus potens es ad ánimos regenerándos et reconciliándos.

Mane nobíscum, Dómine.

Confírma nos in fide novíssimæ victóriæ,

nosque corróbora in spe advéntus tui.

Mane nobíscum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, cuius grátia iusti ex ímpiis et beáti effícimur ex míseris, adésto opéribus tuis, adésto munéribus, ut, quibus inest fídei iustificátio, non desit perseverántiæ fortitúdo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky