27. Maii 2025

S. Augustini Cantuariensis, episcopi
memoria ad libitum

E monasterio S. Andreæ in Urbe anno 597 in Angliam missus est a sancto Gregorio Magno ad Evangelium prædicandum. A rege Ethelberto adiutus et episcopus Cantuariensis factus, multos ad fidem convertit et nonnullas constituit Ecclesias, præsertim in regno Cantiæ. Mortuus est die 26 maii circa annum 605.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,

cuius insígnem cólimus triúmphum,

iste conféssor sine fine lætus

regnat in astris.

Qui sacerdótis, ducis ac magístri

munus insúmpsit pópulis sacrátum,

præsul et vitæ sápiens parávit

dona beátæ.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,

ábluat nostrum pius ut reátum,

et sua ducat prece nos ad alta

cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,

laus in excélsis, honor ac perénnis,

qui suis totum móderans gubérnat

légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, allelúia.

Psalmus 42 (43)
Desiderium templi
Ego lux in mundum veni (Io 12, 46).

Iúdica me, Deus, †

et discérne causam meam de gente non sancta; *

ab hómine iníquo et dolóso érue me.

Quia tu es Deus refúgii mei; †

quare me reppulísti, *

et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?

Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *

ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.

Et introíbo ad altáre Dei, †

ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *

Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.

Quare tristis es, ánima mea, *

et quare conturbáris in me?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *

salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, allelúia.

Ant. 2 Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret, allelúia.

Canticum
Moribundi angores, sanati lætitia

Is 38, 10-14. 17-20

Ego sum vivens et fui mortuus … et habeo claves mortis (Ap 1, 18).

Ego dixi: In dimídio diérum meórum †

vadam ad portas ínferi; *

quæsívi resíduum annórum meórum.

Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †

non aspíciam hóminem ultra *

inter habitatóres orbis.

Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *

quasi tabernáculum pastórum;

convólvit sicut textor vitam meam; *

de stámine succídit me.

De mane usque ad vésperam *

confecísti me.

Prostrátus sum usque ad mane, *

quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;

de mane usque ad vésperam *

confecísti me.

Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *

meditábor ut colúmba;

attenuáti sunt óculi mei *

suspiciéntes in excélsum.

Tu autem eruísti ánimam meam *

a fóvea consumptiónis,

proiecísti enim post tergum tuum *

ómnia peccáta mea.

Quia non inférnus confitébitur tibi, *

neque mors laudábit te;

non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *

veritátem tuam.

Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *

pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.

Dómine, salvum me fac, †

et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *

in domo Dómini.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine, eruísti ánimam meam, ut non períret, allelúia.

Ant. 3 Visitásti terram et inebriásti eam, allelúia.

Psalmus 64 (65)
Sollemnis gratiarum actio
In Sion intellege cælicam civitatem (Origenes).

Te decet hymnus, Deus, in Sion; *

et tibi reddétur votum in Ierúsalem.

Qui audis oratiónem, *

ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.

Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *

tu propitiáberis eis.

Beátus, quem elegísti et assumpsísti; *

inhabitábit in átriis tuis.

Replébimur bonis domus tuæ, *

sanctitáte templi tui.

Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *

spes ómnium fínium terræ et maris longínqui.

Firmans montes in virtúte tua, *

accínctus poténtia.

Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *

et tumúltum populórum.

Et timébunt, qui hábitant términos terræ, a signis tuis; *

éxitus oriéntis et occidéntis delectábis.

Visitásti terram et inebriásti eam; *

multiplicásti locupletáre eam.

Flumen Dei replétum est aquis; †

parásti fruménta illórum, *

quóniam ita parásti eam.

Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *

ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius.

Coronásti annum benignitáte tua, *

et vestígia tua stillábunt pinguédinem.

Stillábunt páscua desérti, *

et exsultatióne colles accingéntur.

Indúta sunt óvibus prata, †

et valles abundábunt fruménto; *

clamábunt, étenim hymnum dicent.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Visitásti terram et inebriásti eam, allelúia.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a

Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, constítui custódes, * Allelúia, allelúia.

Super te, Ierúsalem, constítui custódes, * Allelúia, allelúia.

Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Super te, Ierúsalem, constítui custódes, * Allelúia, allelúia.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis, allelúia.

PRECES

Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,

numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,

ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,

numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,

nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky