Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc hora, quæ resplénduit
crucísque solvit núbila,
mundum tenébris éxuens,
reddens seréna lúmina.
Hæc hora, qua resúscitans
Iesus sepúlcris córpora,
prodíre mortis líbera
iussit refúso spíritu.
Nováta sæcla crédimus
mortis solútis légibus,
vitæ beátæ múnera
cursum perénnem cúrrere.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Dúplices corde ódio hábui *
et legem tuam diléxi.
Tegmen et scutum meum es tu, *
et in verbum tuum supersperávi.
Declináte a me, malígni, *
et servábo præcépta Dei mei.
Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam; *
et non confúndas me ab exspectatióne mea.
Susténta me, et salvus ero *
et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.
Sprevísti omnes discedéntes a iustificatiónibus tuis, *
quia mendácium cogitátio eórum.
Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ; *
ídeo diléxi testimónia tua.
Hórruit a timóre tuo caro mea; *
a iudíciis enim tuis tímui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, †
polluérunt templum sanctum tuum, *
posuérunt Ierúsalem in ruínas.
Dedérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, *
carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, *
et non erat qui sepelíret.
Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, *
subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
Usquequo, Dómine? †
Irascéris in finem? *
Accendétur velut ignis zelus tuus?
Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum, †
cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, *
quia páuperes facti sumus nimis.
Adiuva nos, Deus salutáris nostri, *
propter glóriam nóminis tui et líbera nos;
et propítius esto peccátis nostris *
propter nomen tuum.
Quare dicent in géntibus: « Ubi est Deus eórum? ». †
Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris *
últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.
Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; †
secúndum magnitúdinem bráchii tui *
supérstites relínque fílios mortis.
Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, *
confitébimur tibi in sǽculum:
in generatiónem et generatiónem *
annuntiábimus laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Qui pascis Israel, inténde, *
qui dedúcis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super chérubim, effúlge *
coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
Excita poténtiam tuam et veni, *
ut salvos fácias nos.
Deus, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Dómine Deus virtútum, *
quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
Cibásti nos pane lacrimárum *
et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
et inimíci nostri subsannavérunt nos.
Deus virtútum, convérte nos, *
illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Víneam de Ægýpto transtulísti, *
eiecísti gentes et plantásti eam.
Purgásti locum in conspéctu eius, *
plantásti radíces eius, et implévit terram.
Opérti sunt montes umbra eius *
et ramis eius cedri Dei;
exténdit pálmites suos usque ad mare *
et usque ad Flumen propágines suas.
Ut quid destruxísti macériam eius, *
et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
Exterminávit eam aper de silva, *
et singuláris ferus depástus est eam.
Deus virtútum, convértere, *
réspice de cælo et vide et vísita víneam istam.
Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
Incénsa est igni et suffóssa; *
ab increpatióne vultus tui períbunt.
Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
et nomen tuum invocábimus.
Dómine Deus virtútum, convérte nos *
et illústra fáciem tuam, et salvi érimus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
LECTIO BREVIS
Cf. Col 1, 12-14
Grátias agámus Patri, qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum.
Mane nobíscum, Dómine, allelúia.
Quóniam advesperáscit, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Spíritus tuus, quǽsumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quæ tibi sit plácita, et aptet nos tuæ propítius voluntáti. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky