Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.
Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúia.
Laudáte, púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat *
et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúia.
Ant. 2 Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque super síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia.
Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem.
Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
Qui sanat contrítos corde *
et álligat plagas eórum;
qui númerat multitúdinem stellárum *
et ómnibus eis nómina vocat.
Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram.
Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
Qui óperit cælum núbibus *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum *
et herbam servitúti hóminum.
Qui dat iuméntis escam ipsórum *
et pullis corvórum invocántibus eum.
Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque super síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia.
Ant. 3 Spíritus, qui a Patre procédit, ille me clarificábit, allelúia.
Ap 15, 3-4
Magna et mirabília ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens;
iustæ et veræ viæ tuæ, *
Rex géntium!
Quis non timébit, Dómine, *
et glorificábit nomen tuum?
Quia solus Sanctus, †
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Spíritus, qui a Patre procédit, ille me clarificábit, allelúia.
LECTIO BREVIS
Rom 8, 11
Si Spíritus Dei, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.
RESPONSORIUM BREVE
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
Docébit vos ómnia.
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui, per diversitátem linguárum cunctárum, gentes in unitátem fídei congregásti, allelúia.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde, qui, per diversitátem linguárum cunctárum, gentes in unitátem fídei congregásti, allelúia.
PRECES
Deum magnis láudibus celebrántes, qui, Pentecóstes complétis diébus, Apóstolos Spíritu Sancto de cælis replévit, lætántibus devotísque méntibus implorémus:
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Qui in princípio cælum et terram creásti, et in plenitúdine témporum ómnia per Christum instaurásti,
fáciem terræ per Spíritum tuum semper rénova in salútem.
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Qui spiráculum vitæ in Adæ fáciem inspirásti,
mitte Spíritum tuum in Ecclésiam, ut ipso vivat, iuvenéscat mundúmque vivíficet.
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Lúmine Spíritus tui hómines univérsos illústra et calíginem nostri témporis dispélle,
ut ódia in amórem, dolóres in gáudium, bella in pacem convertántur optábilem.
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Irriga genus humánum aqua Spíritus tui, a Christi látere fluénte,
ut terram nostram ab ómnibus spinis líberet malórum.
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Qui per Spíritum Sanctum hómines in vitam et glóriam introdúcis,
per ipsum da defúnctos amóris gáudiis in pátria pérfrui.
Emítte Spíritum tuum et rénova mundum.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum quinquagínta diérum voluísti mystério continéri, præsta, ut, géntium facta dispersióne, divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis cælésti múnere congregéntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky