9. Iunii 2025

Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris
memoria

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

O virgo mater, fília

tui beáta Fílii,

sublímis et humíllima

præ creatúris ómnibus,

Divíni tu consílii

fixus ab ævo términus,

tu decus et fastígium

natúræ nostræ máximum:

Quam sic prompsísti nóbilem,

ut summus eius cónditor

in ipsa per te fíeret

arte miránda cónditus.

In útero virgíneo

amor revíxit ígneus,

cuius calóre gérminant

flores in terra cǽlici.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

cuius vocáris múnere

mater beáta Ecclésiæ.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 1-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *

in iustítia tua líbera me.

Inclína ad me aurem tuam, *

accélera, ut éruas me.

Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *

quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum; *

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Odísti observántes vanitátes supervácuas, *

ego autem in Dómino sperávi.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *

quóniam respexísti humilitátem meam;

agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

nec conclusísti me in mánibus inimíci; *

statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †

conturbátus est in mæróre óculus meus, *

ánima mea et venter meus.

Quóniam defécit in dolóre vita mea *

et anni mei in gemítibus;

infirmáta est in paupertáte virtus mea, *

et ossa mea contabuérunt.

Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †

et vicínis meis valde et timor notis meis: *

qui vidébant me foras, fugiébant a me.

Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *

factus sum tamquam vas pérditum.

Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *

horror in circúitu;

in eo dum convenírent simul advérsum me, *

auférre ánimam meam consiliáti sunt.

Ego autem in te sperávi, Dómine; †

dixi: « Deus meus es tu, *

in mánibus tuis sortes meæ ».

Eripe me de manu inimicórum meórum *

et a persequéntibus me;

illústra fáciem tuam super servum tuum, *

salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

III

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *

quam abscondísti timéntibus te.

Perfecísti eis, qui sperant in te, *

in conspéctu filiórum hóminum.

Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *

a conturbatióne hóminum;

próteges eos in tabernáculo *

a contradictióne linguárum.

Benedíctus Dóminus, *

quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea: *

« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».

Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *

dum clamárem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †

fidéles consérvat Dóminus *

et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *

omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.

Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Iósue

1, 1-18

Iosue a Deo vocatus populum ad unitatem hortátur

Factum est, ut post mortem Móysi servi Dómini loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun minístrum Móysi et díceret ei: « Móyses servus meus mórtuus est; nunc ígitur surge et transi Iordánem istum, tu et omnis pópulus iste in terram, quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis trádidi, sicut locútus sum Móysi. A desérto et Líbano isto usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hetthæórum usque ad mare Magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus tibi póterit resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ero et tecum; non dimíttam, nec derelínquam te.

Confortáre et esto robústus; tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. Confortáre tantum et esto robústus valde, ut custódias et fácias iuxta omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus. Ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut prosperéris in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris. Non recédat hoc volúmen Legis de ore tuo, sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias iuxta ómnia, quæ scripta sunt in eo: tunc óptime díriges viam tuam et tunc prosperáberis. Nonne præcépi tibi: Confortáre et esto robústus, noli metúere et noli timére, quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris? ».

Præcepítque Iósue præféctis pópuli dicens: « Transíte per médium castrórum et imperáte pópulo ac dícite: Præparáte vobis cibária, quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem hunc et intrábitis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis ».

Rubenítis quoque et Gadítis et dimídiæ tríbui Manásse ait: « Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini dicens: “Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem et terram hanc”. Uxóres vestræ et fílii ac iuménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem; vos autem transíbitis armáti ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvábitis eos, donec det réquiem Dóminus frátribus vestris, sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est eis. Et sic revertémini in terram possessiónis vestræ et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum ».

Responderúntque ad Iósue atque dixérunt: « Omnia quæ præcepísti nobis, faciémus et, quocúmque míseris, íbimus. Sicut obœdívimus in cunctis Móysi, ita obœdiémus et tibi; tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Quicúmque contradíxerit ori tuo et non obœdíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur; tu tantum confortáre et viríliter age ».

RESPONSORIUM

Cf. Ios 1, 5b. 9; cf. Deut 31, 20a

Sicut fui cum Móyse, ero et tecum, dicit Dóminus; * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.

Noli timére, quóniam tecum sum; ad quæcúmque perréxeris, non dimíttam neque derelínquam te. * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.

LECTIO ALTERA

Ex Allocutióne beáti Pauli Sexti, papæ, tértia Sacrosáncti Concílii Vaticáni II período exácta

(21 novembris 1964: AAS 56 [1964], 1015-1016)

Maria Mater Ecclesiæ

Arctas ratiónes considerántes, quibus María et Ecclésia inter se coniungúntur, ad Beátæ Vírginis glóriam ad nostrúmque solácium, Maríam Sanctíssimam declarámus Matrem Ecclésiæ, hoc est totíus pópuli christiáni, tam fidélium quam Pastórum, qui eam Matrem amantíssimam appéllant; ac statúimus ut suavíssimo hoc nómine iam nunc univérsus christiánus pópulus magis adhuc honórem Deíparæ tríbuat eíque supplicatiónes adhíbeat.

De appellatióne ágitur, Venerábiles Fratres, christianórum pietáti haud insuéta; quin immo hoc potíssimum Matris nómine christifidéles et Ecclésia univérsa Maríam invocáre præóptant. Hoc revéra nomen ad germánam Maríæ pietátis ratiónem pértinet, cum in dignitáte ipsa, qua María útpote Mater Verbi Dei Incarnáti prǽdita est, fírmiter innitátur.

Sicut enim divína Matérnitas causa est, cur María singuláres prorsus cum Christo ratiónes hábeat eadémque præsens adsit in humánæ salútis ópere a Christo Iesu perácto, ita páriter e divína Maternitáte præsértim eæ prófluunt ratiónes, quæ inter Maríam et Ecclésiam intercédunt; quandóquidem María Mater Christi est, qui statim ac in ipsíus virgináli útero humánam natúram assúmpsit, sibi ut Cápiti adiúnxit Corpus suum mýsticum, quod est Ecclésia. María ígitur, útpote Mater Christi, Mater étiam fidélium ac Pastórum ómnium, scílicet Ecclésiæ, habénda est.

Hinc causa est, cur nos, licet indígnos, licet débiles, nihilóminus fidénti ánimo filiorúmque amóre flagrántes ad Eam óculos attollámus. Quæ olim Iesum, supérnæ grátiæ fontem, nobis donávit, ipsa matérnam suam opem Ecclésiæ non afférre non potest, hoc præsértim témpore, quo Christi Sponsa alacrióre stúdio salutíferum suum munus explére conténdit.

Ad hanc autem fidúciam magis usque aléndam confirmandámque, Nobis suádent arctíssima ea víncula, quæ inter hanc nostram cæléstem Matrem et humánum genus intercédunt. Etsi amplíssimis admirandísque donis a Deo cumuláta est, ut digna Mater Incarnáti Verbi efficerétur, nihilóminus María próxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est Adæ fília, ac proptérea étiam nostra soror ob commúnem humánam natúram; quæ immúnis quidem fuit ab originária labe ob futúra Christi mérita, sed divínitus accéptis donis ipsa suæ ipsíus perféctæ fídei exémplum áddidit, ita ut evangélicum promeréret præcónium: « Beáta, quæ credidísti ».

In hac mortáli vita perféctam Christi discípuli formam expréssit, spéculum fuit ómnium virtútum, atque plene in suos réttulit mores beatitúdines illas, quæ a Christo Iesu prædicátæ fuérunt. Quo fit, ut Ecclésia univérsa, dum multifórmem suam vitam actuosámque suam navitátem éxplicat, a Deípara Vírgine absolutíssimum exémplum sumat, quo perfécte Christum imitári opórteat.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 35

Spíritus Sanctus supervénit in Maríam: * Virtus Altíssimi obumbrávit eam.

Iterum eam passiónis Fílii sui sóciam, ut redemptórum Matrem replévit: * Virtus Altíssimi obumbrávit eam.

ORATIO

Orémus.

Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky