Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Virgo, mater Ecclésiæ,
ætérna porta glóriæ,
esto nobis refúgium
apud Patrem et Fílium.
Gloriósa Dei mater,
cuius Natus est ac pater,
ora pro nobis ómnibus,
qui memóriam ágimus.
Stella maris, lux refúlgens,
stirps regális, sancta parens,
roga Patrem et Fílium
ut det nobis Paráclitum.
Virgo clemens, virgo pia,
virgo dulcis, o María,
exáudi preces ómnium
ad te pie clamántium.
Funde preces tuo Nato,
crucifíxo, vulneráto
pro nobis et flagelláto,
spinis puncto, felle potáto.
Alma mater summi regis,
lux et porta celsi cæli,
inclína te misérrimis
geméntibus cum lácrimis.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ. Amen.
Vel:
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.
Sumens illud « Ave »
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Ant. 2 Ecce Sponsus venit: exíte óbviam ei.
Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce Sponsus venit: exíte óbviam ei.
Ant. 3 Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.
Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.
LECTIO BREVIS
Gal 4, 4-5
Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.
RESPONSORIUM BREVE
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Dóminus tecum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Dixit Dóminus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Ad discípulum autem: Ecce mater tua.
PRECES
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plena grátia intercédat pro nobis.
Vel:
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam plenam grátia fecísti,
lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Vel aliæ:
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plena grátia intercédat pro nobis.
Vel:
Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matrem famílias esse voluísti,
fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
tribulátos súbleva spemque eórum confírma.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem nos Fílii tui fac servos et discípulos.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky