Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Aurea luce et decóre róseo,
lux lucis, omne perfudísti sǽculum,
décorans cælos ínclito martýrio
hac sacra die, quæ dat reis véniam.
Iánitor cæli, doctor orbis páriter,
iúdices sæcli, vera mundi lúmina,
per crucem alter, alter ense triúmphans,
vitæ senátum laureáti póssident.
O Roma felix, quæ tantórum príncipum
es purpuráta pretióso sánguine,
non laude tua, sed ipsórum méritis
excéllis omnem mundi pulchritúdinem.
Olívæ binæ pietátis únicæ,
fide devótos, spe robústos máxime,
fonte replétos caritátis géminæ
post mortem carnis impetráte vívere.
Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Et tu beátus es, Simon Bar Iona.
Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Et tu beátus es, Simon Bar Iona.
Ant. 2 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Ant. 3 Tu es vas electiónis, sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis in univérso mundo.
Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tu es vas electiónis, sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis in univérso mundo.
LECTIO BREVIS
Rom 1, 1-3a. 7
Paulus servus Christi Iesu, vocátus apóstolus, segregátus in evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo: ómnibus, qui sunt Romæ diléctis Dei, vocátis sanctis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
RESPONSORIUM BREVE
Loquebántur Apóstoli verbum Dei * Cum fidúcia.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei * Cum fidúcia.
Et reddébant testimónium resurrectiónis Iesu Christi.
Cum fidúcia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei * Cum fidúcia.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Gloriósi Apóstoli Christi, quómodo in vita sua dilexérunt se, ita et in morte non sunt separáti.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Gloriósi Apóstoli Christi, quómodo in vita sua dilexérunt se, ita et in morte non sunt separáti.
PRECES
Christum, qui Ecclésiam suam super fundaméntum Apostolórum et prophetárum ædificávit, fidénter deprecémur:
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Simónem piscatórem vocásti ut piscátor hóminum fíeret,
operários elígere ne désinas, ut multitúdo géntium salvétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui tempestáti maris imperásti, ne discipulórum navis mergerétur,
Ecclésiam tuam ab omni perturbatióne defénde et domnum apostólicum róbora.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui post resurrectiónem gregem tuum dispérsum circa Petrum collegísti,
univérsam plebem tuam, bone Pastor, in unum cóngrega ovíle.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Paulum apóstolum misísti ad gentes evangelizándas,
fac ut verbum salútis omni creatúræ prædicétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui claves regni cælórum Ecclésiæ tuæ commisísti,
áperi portas cæli ómnibus qui, in vita sua, misericórdiæ tuæ confísi sunt.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque lætítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky