30. Iunii 2025

Ss. Protomartyrum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ
memoria ad libitum

In prima persecutione contra Ecclésiam ab imperatore Nerone suscitata, post incendium Urbis anno 64 ortum, multi fideles occisi sunt atrocibus tormentis. De re testimonium perhibent scriptor ethnicus Tacitus (Annales, 15, 44) et Clemens episcopus Romanus in epistola sua ad Corinthios (cap. 5-6).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,

coróna confiténtium,

qui respuéntes térrea

perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus

appóne nostris vócibus;

tropǽa sacra pángimus,

ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus

parcéndo confessóribus;

tu vince nostra crímina

donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat
Nunc anima mea turbata est … Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *

neque in ira tua corrípias me.

Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *

sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

Et ánima mea turbáta est valde, *

sed tu, Dómine, úsquequo?

Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *

salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *

in inférno autem quis confitébitur tibi?

Laborávi in gémitu meo, †

lavábam per síngulas noctes lectum meum; *

lácrimis meis stratum meum rigábam.

Turbátus est a mæróre óculus meus, *

inveterávi inter omnes inimícos meos.

Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *

quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *

Dóminus oratiónem meam suscépit.

Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *

convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *

narrábo ómnia mirabília tua.

Lætábor et exsultábo in te, *

psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *

infirmántur et péreunt a fácie tua.

Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *

sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

Increpásti gentes, perdidísti ímpium, *

nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; *

et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.

Dóminus autem in ætérnum sedébit, *

parávit in iudícium thronum suum

et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *

iudicábit pópulos in æquitáte.

Et erit Dóminus refúgium opprésso, *

refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *

quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *

annuntiáte inter gentes stúdia eius.

Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, *

non est oblítus clamórem páuperum.

Miserére mei, Dómine; †

vide afflictiónem meam de inimícis meis, *

qui exáltas me de portis mortis,

ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *

exsúltem in salutári tuo.

Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; †

in láqueo isto, quem abscondérunt, *

comprehénsus est pes eórum.

Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *

in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.

Converténtur peccatóres in inférnum, *

omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *

exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.

Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *

iudicéntur gentes in conspéctu tuo.

Constítue, Dómine, terrórem super eos, *

sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.

Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libris Samuélis

1 Sam 31, 1-4; 2 Sam 1, 1-16

De morte Saul

In diébus illis: Philísthim pugnábant advérsum Israel; et fugérunt viri Israel ante fáciem Philísthim et cecidérunt interfécti in monte Gélboe. Irruerúntque Philísthim in Saul et fílios eius et percussérunt Iónathan et Abínadab et Melchísua fílios Saul.

Totúmque pondus prœ́lii versum est in Saul; et consecúti sunt eum viri arcu, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. Dixítque Saul ad armígerum suum: « Evagína gládium tuum et pércute me, ne forte véniant incircumcísi isti et confódiant me et illúdant mihi ». Et nóluit ármiger eius; erat enim nímio timóre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium et írruit super eum.

Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec et manéret in Síceleg dies duos. In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa et púlvere aspérsus caput; et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam et adorávit. Dixítque ad eum David: « Unde venis? ». Qui ait ad eum: « De castris Israel fugi ». Et dixit ad eum David: « Quid enim factum est? Indica mihi ». Qui ait: « Fugit pópulus ex prœ́lio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt; sed et Saul et Iónathan fílius eius interiérunt ».

Dixítque David ad adulescéntem, qui nuntiábat ei: « Unde scis quia mórtuus est Saul et Iónathan fílius eius? ». Et ait aduléscens, qui narrábat ei: « Casu veni in montem Gélboe, et Saul incumbébat super hastam suam. Porro currus et équites appropinquábant ei, et convérsus post tergum suum vidénsque me vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum, dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecítes ego sum. Et locútus est mihi: “Sta super me et intérfice me, quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est”. Stansque super eum occídi illum; sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam. Et tuli diadéma, quod erat in cápite eius, et armíllam de bráchio illíus et áttuli ad te dóminum meum huc ».

Apprehéndens autem David vestiménta sua scidit omnésque viri, qui erant cum eo, et planxérunt et flevérunt et ieiunavérunt usque ad vésperam super Saul et super Iónathan fílium eius et super pópulum Dómini et super domum Israel, quod corruíssent gládio.

Dixítque David ad iúvenem, qui nuntiáverat ei: « Unde es? ». Qui respóndit: « Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum ». Et ait ad eum David: « Quare non timuísti míttere manum tuam, ut occíderes christum Dómini? ». Vocánsque David unum de púeris ait: « Accédens írrue in eum ». Qui percússit illum, et mórtuus est. Et ait ad eum David: « Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locútum est advérsum te dicens: “Ego interféci christum Dómini” ».

RESPONSORIUM

2 Sam 1, 21a. 27a

Montes Gélboe, nec ros nec plúviæ véniant super vos, * Ubi cecidérunt fortes Israel.

Omnes montes, qui estis in circúitu eius, vísitet Dóminus; a Gélboe autem tránseat. * Ubi cecidérunt fortes Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 5, 1 – 7, 4: Funk 1, 67-71)

Propter invidiam passi, exemplar optimum exstiterunt

Ut vétera exémpla relinquámus, ad próximos athlétas veniámus; sǽculi nostri generósa exémpla proponámus. Propter zelum et invídiam, qui máximæ et iustíssimæ colúmnæ erant, persecutiónem passi sunt et usque ad mortem certavérunt.

Ponámus nobis ante óculos bonos Apóstolos. Petrum, qui propter zelum iníquum non unum aut álterum, sed plures labóres sústulit atque ita martýrium passus in débitum glóriæ locum discéssit. Propter zelum et contentiónem Paulus patiéntiæ prǽmium exhíbuit, sépties in víncula coniéctus, fugátus, lapidátus, in oriénte ac occidénte verbi præco factus, illústrem fídei suæ famam sortítus est, qui postquam mundum univérsum iustítiam dócuit et ad occidéntis términos venit et coram præféctis martýrium súbiit, sic e mundo migrávit et in locum sanctum ábiit, summum patiéntiæ exémplar exsístens.

Viris istis sancte vitam instituéntibus magna electórum multitúdo aggregáta est, qui supplíciis multis et torméntis, propter zelum passi, exémplar óptimum inter nos exstitérunt. Propter zelum persecutiónem passæ mulíeres Danáidæ et Dircææ, postquam grávia et nefánda supplícia sustinuérunt, ad firmum fídei cursum pertigérunt et débiles córpore nóbile prǽmium accepérunt. Zelus uxórum ánimos a marítis abalienávit et dictum patris nostri Adam mutávit: Hoc iam os ex óssibus meis et caro ex carne mea. Zelus et conténtio urbes magnas evértit et gentes numerósas fúnditus delévit.

Hæc, caríssimi, non tantum, ut vos offícii vestri admoneámus, scríbimus, sed étiam, ut nos ipsos commonefaciámus; in eádem enim aréna versámur, et certámen idem nobis impósitum est. Quare inánes et vanas curas relinquámus, et ad gloriósam et venerándam traditiónis nostræ régulam veniámus, ac videámus, quid pulchrum et quid iucúndum et quid accéptum sit coram opífice nostro. Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur et cognoscámus quam pretiósus Deo sit sanguis eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.

RESPONSORIUM

Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, * et meruérunt habére corónas perpétuas.

Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. * Et meruérunt habére corónas perpétuas.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quǽsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky