Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob:
« Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob ».
Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius.
Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
« De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam ».
Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
« Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Samuélis
11, 1-17. 26-27
De peccato David
Factum est verténte anno, eo témpore, quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab et servos suos cum eo et univérsum Israel, et vastavérunt fílios Ammon et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Ierúsalem.
Et factum est véspere, ut súrgeret David de strato suo et deambuláret in solário domus régiæ. Vidítque de solário mulíerem se lavántem; erat autem múlier pulchra valde. Misit ergo rex et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque ei est quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam uxor Uríæ Hetthǽi. Missis ítaque David núntiis, tulit eam; quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea, quæ se sanctificáverat ab immundítia sua. Et revérsa est domum suam; cum autem concepísset, mittens nuntiávit David et ait: « Concépi ».
Misit autem David ad Ioab dicens: « Mitte ad me Uríam Hetthǽum ». Misítque Ioab Uríam ad David, et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum; et dixit David ad Uríam: « Descénde in domum tuam et lava pedes tuos ». Et egréssus est Urías de domo regis; secutúsque est eum cibus régius. Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui et non descéndit ad domum suam.
Nuntiatúmque est David a dicéntibus: « Non ivit Urías ad domum suam ». Et ait David ad Uríam: « Numquid non de via venísti? Quare non descendísti ad domum tuam? ». Et ait Urías ad David: « Arca et Israel et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc! ». Ait ergo David ad Uríam: « Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te ». Mansit Urías in Ierúsalem die illa et áltera. Vocávit enim eum David, ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum. Qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui et in domum suam non descéndit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epístulam ad Ioab misítque per manum Uríæ scribens in epístula: « Pónite Uríam in prima ácie, ubi fortíssimum est prœ́lium, et recédite ab eo, ut percússus intéreat ». Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco, quo sciébat viros esse fortíssimos. Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Ioab; et cecidérunt de pópulo, de servis David, et mórtuus est étiam Urías Hetthǽus.
Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus et planxit eum. Transactóque luctu, misit David et introdúxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperítque ei fílium. Et displícuit, quod fécerat David, coram Dómino.
RESPONSORIUM
2 Sam 12, 9; Ex 20, 2. 13. 14
Uríam Hetthǽum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi. * Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius?
Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Non occídes, non mœcháberis. * Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius?
LECTIO ALTERA
Ex Sermóne sancti Antónii Maríæ Zaccaría presbýteri ad confrátres suos
(J. A. Gabutio, Historia Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli, 1, 8)
Pauli apostoli discipulus
Nos stulti propter Christum: de se ceterísque Apóstolis, deque áliis christiánam et apostólicam disciplínam profiténtibus, dicébat beátus dux et patrónus noster sanctíssimus. Sed non est cur mirémur aut timeámus, fratres caríssimi: non enim est discípulus super magístrum, neque servus maior dómino suo. Qui nobis adversántur, cum de se male, de nobis vero bene mereántur, nosque ætérnæ glóriæ corónis adáugeant, sibi vero próvocent iram Dei, miserári eos pótius ac dilígere, quam detestári et odísse debémus. Quin étiam pro illis oráre nec vinci a malo, sed víncere in bono malum, et offícia pietátis tamquam carbónes ardéntis caritátis, ut noster monet Apóstolus, supra cápita eórum congérere, ut illi patiéntiam et mansuetúdinem nostram intuéntes et ad meliórem frugem convérsi, ad Deum amándum incendántur.
Nos autem licet indígnos elégit Deus de mundo, pro sua misericórdia, ut ei serviéntes eámus de virtúte in virtútem, et plúrimum caritátis fructum afferámus in patiéntia, gloriántes non solum in spe glóriæ filiórum Dei, sed étiam in tribulatiónibus.
Vidéte vocatiónem vestram, fratres caríssimi: quam si diligénter consideráre voluérimus, fácile vidébimus eius ratiónem ita postuláre, et qui sanctórum Apostolórum et aliórum Christi mílitum vestígia, licet a longe, sectári sumus ingréssi, eórum étiam passiónibus communicáre non recusémus. Per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum.
Qui ergo talem ac tantum Apóstolum, ducem ac patrem elégimus sectaríque profitémur, doctrínam eius et exémpla móribus exprímere conémur; non enim decet sub tanto duce ignávos mílites esse vel tránsfugas, aut tam præclári paréntis fílios esse degéneres.
RESPONSORIUM
Cf. Act 20, 21. 24; Rom 1, 16a
Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; * Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári evangélium grátiæ Dei.
Non erubésco evangélium. * Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári evangélium grátiæ Dei.
ORATIO
Orémus.
Da nobis, Dómine, ut supereminéntem Iesu Christi sciéntiam spíritu Pauli apóstoli prosequámur, qua beátus Antónius María erudítus verbum salútis in Ecclésia tua iúgiter prædicávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky