6. Iulii 2025

Dominica XIV per annum
hebdomada 2 psalterii

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus
Agnus pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum (Ap 7, 17).

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me, *

ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiæ *

propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *

quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus, *

ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam *

advérsus eos, qui tríbulant me;

impinguásti in óleo caput meum, *

et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *

ómnibus diébus vitæ meæ,

et inhabitábo in domo Dómini *

in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Psalmus 75 (76)
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30).
I

Notus in Iudǽa Deus, *

in Israel magnum nomen eius.

Et est in Salem tabernáculum eius, *

et habitátio eius in Sion.

Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *

scutum, gládium et bellum.

Illúminans tu, Mirábilis, *

a móntibus direptiónis.

Spoliáti sunt poténtes corde, †

dormiérunt somnum suum, *

et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *

dormitavérunt auríga et equus.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

II

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *

Ex tunc ira tua.

De cælo audítum fecísti iudícium; *

terra trémuit et quiévit,

cum exsúrgeret in iudícium Deus, *

ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.

Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *

et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; *

omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

ei, qui aufert spíritum príncipum, *

terríbili apud reges terræ.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 26

Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.

Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky