11. Iulii 2025

S. Benedicti, abbatis
festum

Nursiæ in Umbria natus est circa annum 480; Romæ educatus, vitam eremiticam in regione Sublacensi inchoavit, ubi discipulos congregavit, deinde Casinum se contulit. Ibi celebre condidit monasterium et regulam scripsit, qua in omnes regiones propagata, appellari meruit patriarcha monastici instituti in occidente. Mortuus est die 21 martii anno 547; sed, iam sǽculo VIII exeunte, in pluribus regionibus, hac die memoria eius colebatur.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Inter ætérnas súperum corónas,

quas sacro partas cólimus triúmpho,

émicas celsis méritis corúscus,

o Benedícte!

Sancta te compsit púerum senéctus,

nil sibi de te rápuit volúptas,

áruit mundi tibi flos, ad alta

mente leváto.

Hinc fuga lapsus pátriam, paréntes

déseris, fervens némorum colónus;

inde conscríbis documénta vitæ

pulchra beátæ.

Iam docens omnes pópulos subésse

légibus tandem placitísque Christi,

fac tuis cuncti précibus petámus

cǽlica semper.

Cláritas Patri genitǽque Proli,

Flámini Sancto decus atque cultus,

grátia quorum tibi tanta laudis

glória lucet. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine; glóriam et magnum decórem imposuísti super eum.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus).

Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *

et super salutáre tuum exsultábit veheménter.

Desidérium cordis eius tribuísti ei *

et voluntátem labiórum eius non denegásti.

Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *

posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.

Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *

longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Magna est glória eius in salutári tuo, *

magnificéntiam et decórem impónes super eum;

quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *

lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.

Quóniam rex sperat in Dómino *

et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.

Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *

cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine; glóriam et magnum decórem imposuísti super eum.

Ant. 2 Iustórum sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctum diem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius).
I

Bonum est confitéri Dómino *

et psállere nómini tuo, Altíssime,

annuntiáre mane misericórdiam tuam *

et veritátem tuam per noctem,

in decachórdo et psaltério, *

cum cántico in cíthara.

Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *

et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.

Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *

nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

Vir insípiens non cognóscet, *

et stultus non intélleget hæc.

Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *

et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,

hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *

tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iustórum sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctum diem.

Ant. 3 Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

II

Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †

quóniam ecce inimíci tui períbunt, *

et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.

Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *

perfúsus sum óleo úberi.

Et despíciet óculus meus inimícos meos, *

et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.

Iustus ut palma florébit, *

sicut cedrus Líbani succréscet.

Plantáti in domo Dómini, *

in átriis Dei nostri florébunt.

Adhuc fructus dabunt in senécta, *

úberes et bene viréntes erunt,

ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *

et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.

Et osténdit illi regnum Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

3, 7 – 4, 1. 4-9

Gaudete in Domino semper

Fratres: Quæ míhi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.

Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.

Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.

Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.

Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!

Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.

De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.

RESPONSORIUM

Lc 12, 35-36; Mt 24, 42

Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes; * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

LECTIO ALTERA

E Régula sancti Benedícti abbátis

(Prologus, 4-22; cap. 72; 1-12: CSEL 75, 2-5. 162-163)

Christo omnino nihil præponant

In primis, ut quidquid agéndum ínchoas bonum, ab eo pérfici instantíssima oratióne depóscas, ut, qui nos iam in filiórum dignátus est número computáre, non debet aliquándo de malis áctibus nostris contristári; ita enim ei omni témpore de bonis suis in nobis paréndum est, ut non solum irátus pater suos non aliquándo fílios exherédet, sed nec ut metuéndum dóminus, irritátus a malis nostris, ut nequíssimos servos perpétuam tradat ad pœnam, qui eum sequi nolúerint ad glóriam.

Exsurgámus ergo tandem aliquándo, excitánte nos Scriptúra ac dicénte: Hora est iam nos de somno súrgere. Et apértis óculis nostris ad deíficum lumen, attónitis áuribus audiámus divína cotídie clamans quid nos ádmonet vox dicens: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra; et íterum: Qui habet aures audiéndi, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis.

Et quid dicit? Veníte, fílii, audíte me; timórem Dómini docébo vos. Cúrrite, dum lumen vitæ habétis, ne ténebræ mortis vos comprehéndant.

Et quǽrens Dóminus in multitúdine pópuli, cui hæc clamat, operárium suum, íterum dicit: Quis est homo qui vult vitam et cupit vidére dies bonos? Quod si tu áudiens respóndeas: « Ego », dicit tibi Deus: « Si vis habére veram et perpétuam vitam, próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum; divérte a malo et fac bonum; inquíre pacem et séquere eam. Et cum hæc fecéritis, óculi mei super vos et aures meæ ad preces vestras; et ántequam me invocétis, dicam vobis: Ecce adsum ».

Quid dúlcius nobis ab hac voce Dómini invitántis nos, fratres caríssimi? Ecce pietáte sua demónstrat nobis Dóminus viam vitæ.

Succínctis ergo fide vel observántia bonórum áctuum lumbis nostris, per ducátum Evangélii pergámus itínera eius, ut mereámur eum qui nos vocávit in regnum suumvidére. In cuius regni tabernáculo si vólumus habitáre, nisi illuc bonis áctibus cúrritur, mínime pervenítur.

Sicut est zelus amaritúdinis malus, qui séparat a Deo et ducit ad inférnum, ita est zelus bonus, qui séparat a vítiis et ducit ad Deum et ad vitam ætérnam. Hunc ergo zelum ferventíssimo amóre exérceant mónachi, id est, ut honóre se ínvicem prævéniant; infirmitátes suas sive córporum sive morum patientíssime tólerent; obœdiéntiam sibi certátim impéndant; nullus quod sibi útile iúdicat sequátur, sed quod magis álio; caritátem fraternitátis caste impéndant; amóre Deum tímeant; abbátem suum sincéra et húmili caritáte díligant; Christo omníno nihil præpónant, qui nos páriter ad vitam ætérnam perdúcat.

RESPONSORIUM

Beátus Benedíctus, relícta domo rebúsque patris, soli Deo placére cúpiens, sanctæ conversatiónis hábitum quæsívit, * Et solus in supérni Inspectóris óculis habitávit secum.

Recéssit ígitur sciénter néscius et sapiénter indóctus. * Et solus in supérni Inspectóris óculis habitávit secum.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *

te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem, *

omnis terra venerátur.

Tibi omnes ángeli, *

tibi cæli et univérsæ potestátes:

tibi chérubim et séraphim *

incessábili voce proclámant:

Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *

Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra *

maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *

Apostolórum chorus,

te prophetárum *

laudábilis númerus,

te mártyrum candidátus *

laudat exércitus.

Te per orbem terrárum *

sancta confitétur Ecclésia,

Patrem *

imménsæ maiestátis;

venerándum tuum verum *

et únicum Fílium;

Sanctum quoque *

Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *

Christe.

Tu Patris *

sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *

non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, *

aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, *

in glória Patris.

Iudex créderis *

esse ventúrus.

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *

quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum sanctis tuis *

in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *

et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, *

et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies *

benedícimus te;

et laudámus nomen tuum in sǽculum, *

et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto *

sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, *

miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *

quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: *

non confúndar in ætérnum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Benedíctum abbátem in schola divíni servítii præclárum constituísti magístrum, tríbue, quǽsumus, ut, amóri tuo nihil præponéntes, viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky