Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inter ætérnas súperum corónas,
quas sacro partas cólimus triúmpho,
émicas celsis méritis corúscus,
o Benedícte!
Sancta te compsit púerum senéctus,
nil sibi de te rápuit volúptas,
áruit mundi tibi flos, ad alta
mente leváto.
Hinc fuga lapsus pátriam, paréntes
déseris, fervens némorum colónus;
inde conscríbis documénta vitæ
pulchra beátæ.
Iam docens omnes pópulos subésse
légibus tandem placitísque Christi,
fac tuis cuncti précibus petámus
cǽlica semper.
Cláritas Patri genitǽque Proli,
Flámini Sancto decus atque cultus,
grátia quorum tibi tanta laudis
glória lucet. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Invéntus est sine mácula et perféctus est; erit illi glória ætérna.
Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
Quis requiéscet in monte sancto tuo?
Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
qui lóquitur veritátem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua, †
nec fecit próximo suo malum *
et oppróbrium non íntulit próximo suo.
Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
timéntes autem Dóminum gloríficat.
Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
et múnera super innocéntem non accépit.
Qui facit hæc, *
non movébitur in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Invéntus est sine mácula et perféctus est; erit illi glória ætérna.
Ant. 2 Grátia Dei et misericórdia est in sanctos eius, et respéctus in eléctis illíus.
Beátus vir, qui timet Dóminum, *
in mandátis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius, *
generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo eius, *
et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.
Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
miséricors et miserátor et iustus.
Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
dispónet res suas in iudício, *
quia in ætérnum non commovébitur.
In memória ætérna erit iustus, *
ab auditióne mala non timébit.
Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
confirmátum est cor eius, non timébit, *
donec despíciat inimícos suos.
Distríbuit, dedit paupéribus; †
iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
cornu eius exaltábitur in glória.
Peccátor vidébit et irascétur, †
déntibus suis fremet et tabéscet. *
Desidérium peccatórum períbit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Grátia Dei et misericórdia est in sanctos eius, et respéctus in eléctis illíus.
Ant. 3 Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum.
Ap 15, 3-4
Magna et mirabília ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens;
iustæ et veræ viæ tuæ, *
Rex géntium!
Quis non timébit, Dómine, *
et glorificábit nomen tuum?
Quia solus Sanctus, †
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum.
LECTIO BREVIS
Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
RESPONSORIUM BREVE
Iustus Dóminus, * Et iustítiam diléxit.
Iustus Dóminus, * Et iustítiam diléxit.
Æquitátem vidit vultus eius.
Et iustítiam diléxit.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Iustus Dóminus, * Et iustítiam diléxit.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Hic accépit benedictiónem a Dómino et misericórdiam a Deo salutári suo; quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Hic accépit benedictiónem a Dómino et misericórdiam a Deo salutári suo; quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.
PRECES
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
da, ut in ópere bono fructificémus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.
Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beátum Benedíctum abbátem in schola divíni servítii præclárum constituísti magístrum, tríbue, quǽsumus, ut, amóri tuo nihil præponéntes, viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky