Tertia
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Vel:
Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,
Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.
Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna prǽmia.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.
Iustus es, Dómine, *
et rectum iudícium tuum.
Mandásti in iustítia testimónia tua *
et in veritáte nimis.
Consúmpsit me zelus meus, *
quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
Ignítum elóquium tuum veheménter, *
et servus tuus diléxit illud.
Adulescéntulus sum ego et contémptus; *
mandáta tua non sum oblítus.
Iustítia tua iustítia in ætérnum, *
et lex tua véritas.
Tribulátio et angústia invenérunt me; *
præcépta tua delectátio mea est.
Iustítia testimónia tua in ætérnum; *
intelléctum da mihi, et vivam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.
Ant. 2 Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Dómine, Deus salútis meæ, *
in die clamávi et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea; *
inclína aurem tuam ad precem meam.
Quia repléta est malis ánima mea, *
et vita mea inférno appropinquávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, *
factus sum sicut homo sine adiutório.
Inter mórtuos liber, *
sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris;
quorum non es memor ámplius, *
et ipsi de manu tua abscíssi sunt.
Posuísti me in lacu inferióri, *
in tenebrósis et in umbra mortis.
Super me gravátus est furor tuus, *
et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Ant. 3 Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.
Longe fecísti notos meos a me, *
posuísti me abominatiónem eis;
conclúsus sum et non egrédiar. *
Oculi mei languérunt præ afflictióne.
Clamávi ad te, Dómine, tota die, *
expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília, *
aut surgent umbræ et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam *
et veritátem tuam in loco perditiónis?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua *
et iustítia tua in terra obliviónis?
Et ego ad te, Dómine, clamávi, *
et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis ánimam meam, *
abscóndis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego et móriens a iuventúte mea; *
portávi pavóres tuos et conturbátus sum.
Super me transiérunt iræ tuæ, *
et terróres tui excidérunt me.
Circuiérunt me sicut aqua tota die, *
circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum, *
et noti mei sunt ténebræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ad te, Dómine, clamávi, ne abscóndas fáciem tuam a me.
LECTIO BREVIS
Gal 6, 7b-8
Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.
Beáti immaculáti in via.
Qui ámbulant in lege Dómini.
ORATIO
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky