Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Mágdalæ sidus, múlier beáta,
te pio cultu venerámur omnes,
quam sibi Christus sociávit arcti
fœ́dere amóris.
Cum tibi illíus pátefit potéstas
dǽmonum vires ábigens treménda,
tu fide gaudes potióre necti
grata medénti.
Hæret hinc urgens tibi caritátis
vis ut insístas pédibus Magístri,
férvidis illum comitáta semper
sédula curis.
Tuque complóras Dóminum, crucíque
ímpetu flagrans pietátis astas;
membra tu terges studiósa et ungis
danda sepúlcro.
Quos amor Christi péperit, triúmphis
nos fac adiúngi sócios per ævum,
atque Dilécto simul affluénter
pángere laudes. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
Dómine, adiútor meus et redémptor meus.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános
12, 1-21
Vita christiana, cultus spiritalis
Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.
Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt inter vos, non áltius sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem, unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, sive qui exhortátur in exhortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.
Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes. Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos.
Nulli malum pro malo reddéntes; providéntes bona coram ómnibus homínibus; si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes; non vosmetípsos vindicántes, caríssimi, sed date locum iræ, scriptum est enim: « Mihi vindicta, ego retríbuam », dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
RESPONSORIUM
Rom 12, 2; Eph 4, 23-24
Transformámini renovatióne mentis, * Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.
Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem. * Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
(Hom. 25, 1-2. 4-5: PL 76, 1189-1193)
Christi, quem ablatum credidit, ardebat desiderio
María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.
Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat, flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quǽreret, quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum. Hinc rursus ait: ánima mea liquefácta est.
Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quǽreret in amóre eius ardéntius æstuáret.
Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: « Recognósce eum, a quo recognósceris. Non te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio ». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus « rabbóni », id est « magístrum » vocat, quia et ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quǽreret docébat.
RESPONSORIUM
Rédiens a monuménto Dómini, María Magdaléna nuntiávit discípulis: Quia vidi Dóminum. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.
Diu diléctum flens quæsítum vidit, visum nuntiávit. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
ORATIO
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky