22. Iulii 2025

S. Mariæ Magdalenæ
festum

Inter discipulos Christi adscita, eius morti affuit et summo mane Paschatis prima meruit Redemptorem videre a mórtuis resuscitatum (Mc 16, 9). Eius cultus præcipue sǽculo XII in Ecclésia occidentali diffusus est.
Papa Franciscus evexit memoriam sanctæ Mariæ Magdalenæ ad gradum festi mense junio anno 2016.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Mágdalæ sidus, múlier beáta,

te pio cultu venerámur omnes,

quam sibi Christus sociávit arcti

fœ́dere amóris.

Cum tibi illíus pátefit potéstas

dǽmonum vires ábigens treménda,

tu fide gaudes potióre necti

grata medénti.

Hæret hinc urgens tibi caritátis

vis ut insístas pédibus Magístri,

férvidis illum comitáta semper

sédula curis.

Tuque complóras Dóminum, crucíque

ímpetu flagrans pietátis astas;

membra tu terges studiósa et ungis

danda sepúlcro.

Quos amor Christi péperit, triúmphis

nos fac adiúngi sócios per ævum,

atque Dilécto simul affluénter

pángere laudes. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *

« In domum Dómini íbimus ».

Stantes iam sunt pedes nostri *

in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *

sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *

testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *

sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *

« Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis, *

et secúritas in túrribus tuis! ».

Propter fratres meos et próximos meos *

loquar: « Pax in te! ».

Propter domum Dómini Dei nostri *

exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?

Ant. 2 Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino
Dei ædificatio estis (1 Cor 3, 9).

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *

in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *

frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †

qui manducátis panem labóris, *

quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii, *

merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis, *

ita fílii iuventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *

non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.

Ant. 3 Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE

María, noli iam flere, * Surréxit Dóminus a mórtuis.

María, noli iam flere, * Surréxit Dóminus a mórtuis.

Vade ad fratres meos, et dic eis:

Surréxit Dóminus a mórtuis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

María, noli iam flere, * Surréxit Dóminus a mórtuis.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Venit María, núntians discípulis quia vidit Dóminum, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Venit María, núntians discípulis quia vidit Dóminum, allelúia.

PRECES

Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,

da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,

da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,

da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,

da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,

concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky