Nona
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
Vel:
Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,
Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.
Príncipes persecúti sunt me gratis, *
et a verbis tuis formidávit cor meum.
Lætábor ego super elóquia tua, *
sicut qui invénit spólia multa.
Mendácium ódio hábui et abominátus sum; *
legem autem tuam diléxi.
Sépties in die laudem dixi tibi *
super iudícia iustítiæ tuæ.
Pax multa diligéntibus legem tuam, *
et non est illis scándalum.
Exspectábam salutáre tuum, Dómine, *
et præcépta tua feci.
Custodívit ánima mea testimónia tua *
et diléxi ea veheménter.
Servávi mandáta tua et testimónia tua, *
quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.
Ant. 2 Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una.
Ecce quam bonum et quam iucúndum *
habitáre fratres in unum:
sicut unguéntum óptimum in cápite, †
quod descéndit in barbam, barbam Aaron, *
quod descéndit in oram vestiménti eius;
sicut ros Hermon, *
qui descéndit in montes Sion,
quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, *
vitam usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Multitúdinis credéntium erat cor unum et ánima una.
Ant. 3 Custódi me de manu peccatóris, Dómine, virtus salútis meæ.
Eripe me, Dómine, ab hómine malo, *
a viro violéntiæ serva me.
Qui cogitavérunt mala in corde, *
tota die constituébant prœ́lia.
Acuérunt linguas suas sicut serpéntis, *
venénum áspidum sub lábiis eórum.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris †
et a viro violéntiæ serva me, *
qui cogitavérunt supplantáre gressus meos.
Abscondérunt supérbi láqueum mihi †
et funes extendérunt in rete, *
iuxta iter offendícula posuérunt mihi.
Dixi Dómino: « Deus meus es tu; *
áuribus pércipe, Dómine, vocem deprecatiónis meæ ».
Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, *
obumbrásti caput meum in die belli.
Ne concédas, Dómine, desidéria ímpii; *
consília eius ne perfícias.
Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis *
et vindíctam páuperum.
Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo, *
et habitábunt recti in conspéctu tuo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Custódi me de manu peccatóris, Dómine, virtus salútis meæ.
LECTIO BREVIS
Act 5, 41-42
Ibant apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii quóniam digni hábiti sunt pro nómine contuméliam pati; et omni die in templo et circa domos non cessábant docéntes et evangelizántes Christum, Iesum.
Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky