Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua.
Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar.
Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
Quia dixi: « Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».
Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo.
Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Osée prophétæ
2, 4. 8-26
Sponsæ Domini castigatio et futura restitutio
Hæc dicit Dóminus:
« Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite,
quóniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir eius;
áuferat fornicatiónes suas a fácie sua.
Propter hoc ecce ego sǽpiam
viam tuam spinis
et sǽpiam eam macéria,
et sémitas suas non invéniet;
et sequétur amatóres suos
et non apprehéndet eos;
et quæret eos et non invéniet
et dicet: “Vadam et revértar
ad virum meum priórem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
Et hæc nescívit, quia ego
dedi ei fruméntum et vinum et óleum
et argéntum multiplicávi ei
et aurum, quæ fecérunt Baal.
Idcírco convértar et sumam
fruméntum meum in témpore suo
et vinum meum in témpore suo;
et áuferam lanam meam et linum meum,
quæ operiébant pudénda eius,
et nunc revelábo ignomíniam eius
in óculis amatórum eius,
et nullus est qui éruat eam de manu mea.
Et cessáre fáciam omne gáudium eius,
sollemnitátem eius, neoméniam eius,
sábbatum eius et ómnia festa témpora eius;
et corrúmpam víneam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt,
quas dedérunt mihi amatóres mei”.
Et ponam ea in saltum,
et cómedet illas béstia agri.
Et visitábo super eam dies Báalim,
quibus accendébat incénsum,
et ornabátur ináure sua et moníli suo,
et ibat post amatóres suos,
sed mei obliviscebátur,
dicit Dóminus.
Propter hoc ecce ego lactábo eam
et ducam eam in solitúdinem
et loquar ad cor eius;
et dabo ei víneas eius ex eódem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondébit ibi
iuxta dies iuventútis suæ
et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti.
Et erit: in die illa,
ait Dóminus,
vocábis me: “Vir meus”,
et non vocábis me ultra: “Baal meus”.
Et áuferam nómina Báalim de ore eius,
et non recordábitur ultra nóminis eórum.
Et percútiam eis fœdus in die illa
cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ;
et arcum et gládium et bellum
cónteram de terra
et cubáre eos fáciam confidénter.
Et sponsábo te mihi in sempitérnum;
et sponsábo te mihi in iustítia et iudício
et in misericórdia et miseratiónibus.
Et sponsábo te mihi in fide,
et cognósces Dóminum.
Et erit: in illa die exáudiam,
dicit Dóminus,
exáudiam cælos,
et illi exáudient terram;
et terra exáudiet
tríticum et vinum et óleum,
et hæc exáudient Iézrahel.
Et seminábo eam mihi in terram
et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’;
et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’;
et ipse dicet: “Deus meus es tu” ».
RESPONSORIUM
Ap 19, 7b. 9a; Os 2, 22
Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
Sponsábo te mihi in fide et cognósces Dóminum. * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
LECTIO ALTERA
E váriis scriptis históriæ Ordinis Prædicatórum
(Libellus de principiis R. P.: Acta canonizationis sancti Dominici: Monumenta R. P. Mist. 16, Romæ 1935, pp. 30 ss., 146-147)
Cum Deo vel de Deo loquebatur
Tanta morum honestáte Domínicus pollébat, tanto divíni fervóris ímpetu ferebátur, ut ipsum esse vas honóris et grátiæ haud dúbie probarétur. Inerat ei firma valde mentis æquálitas, nisi cum ad compassiónem et misericórdiam turbarétur; et quia cor gaudens exhílarat fáciem, plácidam interióris hóminis compositiónem manifésta de foris benignitáte ac vultus hilaritáte prodébat.
Ubíque virum evangélicum verbo se exhibébat et ópere. Témpore diúrno cum frátribus sociísve nemo commúnior, nemo iucúndior. Noctúrnis horis nemo vigíliis et obsecratiónibus per omnem modum instántior. Raro loquebátur nisi cum Deo, scílicet orándo, vel de Deo, et de hoc monébat fratres suos.
Fuit autem ei frequens et speciális quædam ad Deum petítio, ut sibi largíri dignarétur veram caritátem, curándæ et procurándæ salúti hóminum efficácem, árbitrans sese tunc primum fore veráciter membrum Christi, cum se totum pro víribus lucrifaciéndis animábus impénderet, sicut Salvátor ómnium Dóminus Iesus totum se nostram óbtulit in salútem. Et ad hoc opus, alto iam dudum providénte consílio, Fratrum prædicatórum Ordinem instítuit.
Sæpe hortabátur fratres dicti Ordinis, verbis et lítteris suis, quod semper studérent in novo et vétere testaménto. Semper gestábat secum Matthǽi evangélium et epístolas Pauli, et multum studébat in eis, ita quod fere sciébat eas memóriter.
Bis vel ter eléctus fuit in epíscopum, et ipse semper rénuit, volens pótius cum frátribus suis in paupertáte vívere quam áliquem episcopátum habére. Virginitátis suæ decus illibátum usque in finem conservávit. Desiderábat flagellári et frustátim incídi et mori pro fide Christi. De quo Gregórius nonus affirmávit: « Novi virum totíus apostólicæ régulæ sectatórem, quem et in cælis non est ambíguum ipsórum Apostolórum glóriæ copulátum ».
RESPONSORIUM
Cf. Sir 48, 1; Mal 2, 6a
Surréxit novus salútis præco quasi ignis, * Et verbum eius quasi fácula ardébat.
Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius. * Et verbum eius quasi fácula ardébat.
ORATIO
Orémus.
Adiuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuæ veritátis éxstitit prædicátor exímius. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky