Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.
Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.
Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.
Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.
Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces:
in omnem terram exívit sonus eórum *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.
Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
magnificéntia tua et ornátu tuo.
Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.
Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam. *
Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fília Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
Dómine, adiútor meus et redémptor meus.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses
3, 7 – 4, 1. 4-9
Gaudete in Domino semper
Fratres: Quæ míhi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.
Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.
RESPONSORIUM
Lc 12, 35-36; Mt 24, 42
Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes; * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Vel, pro moniali:
RESPONSORIUM
Ps 44 (45), 2
Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, * Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
Eructávit cor meum verbum bonum; dico ego ópera mea Regi. * Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
LECTIO ALTERA
Ex ópere « Sciéntia Crucis » sanctæ Terésiæ Benedíctæ a Cruce vírginis et mártyris
(Edith Steins Werke, Ed. L. Gelber – R. Leuven, Tom. I, Freiburg 1983, 15-16)
Credentibus in Crucifixum porta vitæ aperitur
Christus iugum legis suscépit, legem plene servans et pro lege ac per legem móriens. Qua de re liberávit eos, qui per eum vitam recípere volunt. Sed recípere non possunt, nisi vitam própriam offeréntes. « Nam quicúmque baptizáti sunt in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti » sunt. In vitam eius immergúntur, ut membra córporis eius fiant et tamquam membra eius cum ipso pateréntur et moreréntur. Hæc vita die glóriæ abundántius véniet; sed iam nunc in carne degéntes ea participámus, si crédimus; si crédimus Christum pro nobis mórtuum esse, ut nobis vitam cónferat. Hac fide cum eo tamquam membra cum cápite únimur; hæc fides nos pro fonte vitæ eius áperit. Ideo fides quæ est in Crucifíxo, fides scílicet viva amóre devóto coniúncta, pro nobis porta vitæ et inítium glóriæ ventúræ est; ídeo crux gloriátio nostra única est: « Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucífixus est, et ego mundo ».
Qui Christum elégit, mundo mórtuus est et mundus illi. Stígmata Christi in córpore suo portat, infírmus est et contémptus ab homínibus sed éadem causa valens est, qui virtus Dei in infirmitáte perfícitur. Hac cognitióne discípulus Iesu non tantum crucem sibi impósitam áccipit, sed étiam seípsum crucíficat: « Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis ». Certámine duro contra natúram suam pugnavérunt, ut vita peccáti in eis moriátur et vitæ Spíritus spátium detur. In hoc certámine summa fortitúdo postulátur. Crux autem non finis est; crux exaltátur, ut cælum osténdet. Non solum signum est, sed étiam armatúra Christi invícta: báculum pastóris, quo David divínus contra Góliath nefándum certat; quo Christus fórtiter ad portam cæli pulsat eámque áperit. Quæ cum fiunt lux divína effundétur omnésque Crucifíxum sequéntes adimplébit.
RESPONSORIUM
Gal 2, 19-20
Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
Quod autem vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei. * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
ORATIO
Orémus.
Deus patrum nostrórum, qui beátam Terésiam Benedíctam mártyrem ad cognitiónem Fílii tui crucifíxi eiúsque imitatiónem usque ad mortem perduxísti, ipsa intercedénte concéde, ut omnes hómines Christum Salvatórem agnóscant et per eum ad perpétuam tui visiónem advéniant. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky